utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870110

Charter
Charter Number: 01870110
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus cappellanus de Warr filius Henrici Cercell salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warr et canonicis et vicariis ibidem servientibus quatuor denariorum redditum in burgo de Warr de tenemento scilicet quod Henricus pater meus tenuit in vico boriali et quod ad me pertinuit hereditarie percipiendum in liberam puram et perpetuam elemosinam ad communam dictorum canonicorum et vicariorum solutum et quietum ab omni seculari exactione mei vel heredum meorum Solvendum ad duos terminos per annum ad Natale scilicet duos denarios et ad Pascha ii d Et ego et heredes mei predictum redditum prefate ecclesie warantizabimus Ut igitur hec mea concessio et donatio et huius carte confirmatio stabiles et firme permaneant imperpetuum eas presenti scripto et sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Willelmo clerico de Warr Roberto Pavy Ricardo Pavie Johanne Pavie Ketello Ricardo filio Nicolai Hamundo Johanne filio decani et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter