utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870111

Charter 01870111
Charter Number: 01870111
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris Chingelove de Warr soror Ricardi capellani salutem Ad universitatis vestre noticiam volo pervenire me superne caritatis intuitu et pro salute anime Ricardi fratris mei et omnium antecessorum meorum concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warr et canonicis et vicariis ibidem servientibus xii d redditum in burgo de Warr de tenemento scilicet quod Willelmus calceariis tenuit de Ricardo cappellano fratre meo et de me successive juxta Portam Occidentalem percipiendum in liberam et puram et perpetuam elemosinam ad communam dictorum canonicorum et vicariorum solutum et quietum de omni exactione seculari mei vel heredum meorum solvendum ad Annuntiationem beate Marie in Martio Et ego et heredes mei predictum redditum prefate ecclesie warantizabimus Ut igitur hec mea concessio et donatio et huius carte confirmatio stabiles et firme imperpetuum permaneant eas presenti scripto et sigilli mei appositione communivi Hiis testibus Ricardo filio Pavie Johanne Pavie Johanne preposito Ricardo filio R de Leicestr Willelmo calceario Roberto Faleys Jordano Ricardo Willelmo Hosb[erto] Roberto Eleuth[erio] cappellan[is] et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter