utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870114

Charter 01870114
Charter Number: 01870114
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus filius Goye de Warr salutem in Domino Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warr ad communam canonicorum et vicariorum ibidem Deo servientium pro salute anime mee et antecessorum nostrorum et parentum nostrorum in puram et perpetuam elemosinam illam terram in Bretania que jacet inter terram quam Robertus le Hore tenuit ex una parte et terram quam Johannes de Kendale tenuit ex altera ita scilicet ut de omnibus bonis que in dicta ecclesia fieri constituuntur et participes efficiuntur Reddendo inde annuatim domino Willelmo Clement canonico eiusdem ecclesie duos denarios ad duos anni terminos scilicet ad festum beate Marie in Martio unum denarium et ad festum sancti Michaelis unum denarium pro omnibus servitiis et demandis Et ego Robertus et heredes mei terram prenominatam canonicis et vicariis predicte ecclesie beate Marie de Warr contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus et defendemus Et ut hec mea donatio et concessio stabilis et firma permaneat hanc cartam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Thoma Pavy Nicholao Bassetth Willelmo de Tywe Johanne le Scot Roberto le Hore Ronnlpl []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter