utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870121

Charter 01870121
Charter Number: 01870121
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit canonici ecclesie beate Marie de Warr salutem Noverit universitas vestra nos communi assensu et consilio capituli nostri dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse Roberto filio Willelmi de Suham totam illam terram in Warr cum pertinentiis suis infra portam orientalem que jacet inter terram quam Petrus clericus tenuit et inter terram quam Ricardus filius Willelmi filii Pavye tenuit juxta terram Alienore vidue illam scilicet quam Johannes Nentelove tenuit Habendam et tenendam de predicta ecclesia sibi et heredibus suis vel cuicumque dare vel assignare voluerit exceptis viris religiosis et Judaismo bene et in pace libere et quiete et hereditarie cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad eandem ecclesiam pertinentibus Redendo inde annuatim dicte ecclesie sex solidos argenti ad quatuor anni terminos scilicet ad festum sancti Andree Apostoli octodecim denarios ad festum sancte Marie in Martio octodecim denarios ad Nativitatem sancti Johannis Baptiste octodecim denarios et ad festum sancti Michaelis octodecim denarios pro omni servitio et exactione de eadem terra ad dictam ecclesiam pertinente Nos vero et successores nostri totam predictam terram cum pertinentiis suis predicto Roberto et heredibus suis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Ut hec autem nostra donatio et concessio et confirmatio firmitatis robur imperpetuum optineat huic scripto commune sigillum capituli nostri apposuimus Hiis testibus Ricardo filio Willelmi filii Pavye Thoma filio eius Ricardo juvene Simone fratre eius Roberto le Hore Nicholao Bassetth Henrico Thoet Ranulpho filio Ketelli Willelino le Mazun Thoma mariscallo Willelmo Bulluc et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter