utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870206

Charter
Charter Number: 01870206
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris Robertus dominus de Haselouer salutem in vero salutari Noverit universitas vestra me anno gratie MCCXL primo dedisse et mera voluntate concessisse libere quiete pacifice Nicholao rectori ecclesie de Haselouer et ecclesie sue tres selliones terre et unum furdellum propinquiores curie sue extendentes se in longitudine totius curie dicti rectoris Habendas et tenendas imperpetuum in escambio petitionis decimarum de venditione bosci et stipule et in escambio illius terre juxta cimiterium quam prius dictus Robertus dicto rectori et ecclesie sue dederat Concessi etiam dicto rectori quod nunquam sibi neque eius successoribus de fossis et sepibus circa illam terram faciendis aliquod prestabo impedimentum set cum sibi liceat illam terram sepibus claudat et fossatis circum vallare faciat Concessi etiam dicto rectori omnem potestatem predictam terram meliorandi quocumque modo voluerit Ego vera Robertus et heredes mei prenominatam terram prefato rectori eiusque successoribus contra omnes homines et feminas warantizabimus Et in huius rei testimonium tam dictus Robertus quam rector mutua signa tali scripto apposuerunt Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter