utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870284

Charter 01870284
Charter Number: 01870284
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Johannes de Abetoth salutem Noverit universitas vestra me consensu et assensu Margerie de Clynton uxoris mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse divine pietatis intuitu et pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum et successorum nostrorum in puram et perpetuam elemosinam Deo et capelle beati Johannis Evangeliste de Beusaleia ad perpetuam sustentationem capellani ministranti in eadem totam terram meam cum pratis pertinentibus in campo qui dicitur Rikenylesbury et totam terram quam Martinus Molendinarius de Beausale tenuit cum pertinentiis et totam moram inter vivarium de Beausale et molendinum et duas acras terre cum pratis de novo assarto juxta terram Simonis clerici et totam terram cum manso et omnibus pertinentiis quam Adam Parcarius tenuit et sex acras terre cum pratis pertinentibus quas dicta Margeria de Clynton uxor mea emit de Matilda sorore sua et jacet inter terram que fuit Ade Parcarii et parcum de Beausale et de molendino octo denarios pro decimis Preterea concessi decimas omnium mobilium nascentium apud Beausale cum decimis de gardinis et curtilagiis et cum decimis omnium bestiarum in parco de Beausale captarum videlicet de qualibet bestia [capta] unam spatulam cum decima de pannagio in predicto parco capta et decima de piscibus in nominato vivario captis Concessi etiam omnes oblationes in dicta capella oblatas cum pastura sex averiorum et unius equi et sex porcorum in parco per totum annum Ut autem hec mea donatio rata et inconcussa permaneat huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter