utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870285

Charter 01870285
Charter Number: 01870285
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit universis sancte matris ecclesie filiis quod ego Margeria de Clynton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam Deo et capelle sancti Johannis Evangeliste de Beusale ad perpetuam ministrationem capellani totam terram cum pratis pertinentibus in campo qui dicitur Rikenylesbury et totam croftam quam Martinus Molendinarius quondam tenuit cum mora jacente in latitudine inter pratum vocatum Brodemedewe inter viam currentem in stagnum et in longitudine inter pontem qui est ante ostium molendini et extendit se usque ad venellam versus regalem viam et duas acras terre fossatas de novo juxta terram Simonis clerici et totam terram cum manso et cum omnibus pertinentiis quas Adam Parcarius tenuit cum mansione et gardino et decima molendini de Beusale et decima omnium mobilium nascentium apud curiam de Beusale cum decimis gardinorum et curtilagiorum et de qualibet bestia capta unam spatulam dec[imas] averiorum ibi captorum et decimam piscium in vivario de Beusale captorum cum decima pannagii eiusdem et omnes proventiones de domo Ade Parcarii exceptis garbis et omnes oblationes in dicta capella oblatas et pastura ad sex averia et septem porcos et unam suem et unum jumentum cum pullo in predicto parco per annum et si plura animalia habeat extra parcum in pastura nostra liceat sine contradictione nostra infra manerium de Beusale et duas carectatas bosci in parco de Beusale contra Natalem Domini per annum Et ego predicta Margeria et heredes mei vel mei assignati predicte capelle coopertorium et alia omnia ornamenta necessaria invenire tenemur Ut autem hec mea donatio concessio et confirmatio rata et stabilis perseveret presens scriptum sigilli mei appensione roboravi Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter