utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01900003

Charter Number: 01900003
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1144
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Ver constabularius Regis Anglie et Adelica filia Hugonis de Mountford vxor mea damus et concedimus et presenti carta confirmamus deo et sancte Mariae et sancto Johanni et sancto Pancratio et monachis de Lewes apud Hortonam deo servientibus idem manerium cum omnibus rebus ad illud pertinentibus scilicet cum terra et hominibus de Hayton et de Hangsel et de Maresio et operibus quas homines faciebant apud Saltwood et cum nemoribus Redebroc et Witingehanger in elemosinam liberam et quietam sicut dominium nostrum Prior de Horton reddet singulis annis ecclesie sancti Pancratii unam marcam argenti pro recognitione Habebit autem Prior de sancto Pancratio imperpetuum emendacionem ordinacionem et mercationem de Priore et monachis de Horton tanquam de suis propriis secundum regulam sancti Benedicti et ordinem de Cluniaco Praeterea haec damus decimam de Etretona sicut Robertus Capellanus eam habuit et in Essexia ecclesiam de Purle cum omnibus decimis et consuetudinibus ei pertinentibus Damus etiam quinque solidos qui reddebantur de Hayton et Saltwood et viginti et quinque denarios qui de eadem terra Estbrugie haec et omnia que demus et que daturi sumus damus pro anima Regis Henrici domini nostri et incolumitate nostra et pro animabus nostrorum antecessorum et parent[or]um et propinquorum et benefactorum nostrorum Quicquid etiam Barones vel homines nostri ibidem in elemosinam dederint eodem animo damus et concedimus Testibus Roberto de Vere iuvene Roberto de Well Roberto de Orlaneston Normanno de Essetef Turstano dapifero Hamone de Avenaro Willelmo filio Henrici Willelmo filio eius Simone de Meald Willelmo filio Normanni Ricardo de Well filio Roberti et Willelmo fratre [filio] eius Godfrido de Meald filio Simonis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter