utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01900004

Charter 01900004
Charter Number: 01900004
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1144
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hic incipit Carte devotissimi fundatoris nostri egregii militis domini Roberti de Ver et devotissima fundatricis nostrae dominae Adeludae vxoris circa manerium de Tiddington cum pertinentiis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Robertus de Ver constabularius Regis Angliae et Adeluda filia Hugonis de Monteforte vxor mea dedimus et concessimus deo et beato Apostolo Johanni et ewangelistae atque ecclesiae de Horton et monachis in eadem ecclesia ad serviendum deo et beato Johanni commorantibus manerium de Titend cum omnibus pertinentiis ipsius manerii in perpetuam elemosinam pro redempcione et salute animae Regis Henrici et Regis Stephani et animarum nostrarum et omnium fidelium antecessorum nostrorum ita libere et quiete et honorifice Tenendum et habendum sicut nos tempore Regis Henrici predicti dono eiusdem tenuimus et habuimus et postea Regis Stephani scilicet cum Soca et Saca et tol et team et intangenetheof cum omnibus consuetudinibus et libertatibus et quietacionibus de Warpeni et [in] peni in bosco et plano in Pratis et in Pasturis in terris et mariscis in via et in semitis adhuc ecclesiam de Stanesteed cum eiusdem ecclesie pertinentiis omnibus scilicet beneficiis ecclesiasticis atque ecclesiam de Bradburne cum sibi pertinentibus beneficiis ecclesiasticis scilicet decimas Estbrugiae et Huncild excepto sale Teste Gaufrido de Ver et Roberto fratre suo Radulpho filio Willelmi Willelmo de Pilatavill Hero dapifero Hugone de Eschelot Hugone Talebot Willelmo de Well Osberto Mariscallo Willelmo filio Turstani dapiferi Radulpho de Scalis Radulpho filio Turaldi Roberto de Sancto Martino Ernaldo sacerdote Pagano Clerico Simone de Chandos et Hugone fratre suo Johanno sacerdote
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter