utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01900005

Charter 01900005
Charter Number: 01900005
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1144
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus Rex Angliae Archiepiscopo Cantuariensi Justiciariis et vicecomitibus Baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis totius Angliae salutem Sciatis nos concessisse et confirmasse pro anima Regis avunculi mei et pro salute animae meae et Matildis Reginae vxoris meae et Eustachii filii mei et aliorum puerorum meorum donacionem illam quam Robertus de Ver Constabularius meus et Adeleia vxor sua fecerunt deo et ecclesie sancti Johannis de Horton[a] et monachis ibidem deo servientibus scilicet Hortonam cum appendiciis suis et manerium de Tidenton cum omnibus pertinentiis suis et terram Osberti Mariscalli de Hainton et xxviii solidos terre in marisco de Rumenel quam Erinnilda tenuit et mansuras quas eis dedit in Heda et terram Nigelli filii Bertranni post obitum vxoris eius et ecclesiam de Purleia cum omnibus pertinentiis suis [et ecclesiam de Braburna et ecclesiam de Stanesteda cum omnibus pertinenciis suis] et decimam de Hunichild[a] et [de] Estbrigga excepto sale et decimam de Estreton[a] et terram quam Simon de Mallynge eis dedit et Wlleham et ecclesiam de Essetaford cum vna virgata terre quam Normannus eis dedit et novem denaratos terre in eodem feodo Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predictae et Monachi eiusdem ecclesie teneant haec prefata bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et in plano in pratis et pasturis in aquis et in stagnis et mariscis in viis et semitis et in omnibus aliis locis cum saca et socca et Tol et Theam et infangenetheof cum omnibus consuetudinibus et libertatibus et quietationibus de Warpeni inpeni cum quibus Robertus de Mountfort et Robertus de Ver Constabularius mens et Adelina uxor sua melius et liberius tenuerunt et sicut eis concesserunt per cartam suam Testibus Comite Gaufrido de Essex et Willelmo Comite de Warrenna et Johanne Comite de Auco et Comite Gilleberto de Penbroc et Willelmo de Lp et Willelmo Mart et Turgisio de Abrinois et Ricardo de Luci et Adam de Belu et Roberto de Creuacuer et Willelmo de Ainesford apud Gipeswic
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter