utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01900008

Charter
Charter Number: 01900008
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1163
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus de Essexia Constabularius Regis Anglie omnibus fidelibus Sancte matris ecclesie filiis et omnibus hominibus suis francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse concessisse et carta mea confirmasse deo et sancto Johanni Ewangeliste de Hortone et Monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam viginti quatuor solidos sex denarios de decima redditus mei annuatim suscipiendos dominica die Palmarum de manerio meo de Brabourne quare volo et firmiter precipio omnibus hominibus meis et heredibus meis vt illos viginti quatuor solidos sex denarios Monachi predicti de Hortone suscipiant de predicto manerio ad predictum terminum omni occasione postposita et sine aliqua molestia Preterea dedi eisdem monachis et concessi in perpetuam elemosinam pasturam duodecim boum in parco meo de Brabourne cum omnibus bobus meis quamdiu fuerint ad herbagium siue sint in parco meo siue sint extra parcum meum et omnem decimam feni mei integre et plenarie percipiendas cum carris meis ad orrea predictorum monachorum Testibus hiis Galfrido de Ver Henrico filio meo Roberto Clerico filio meo Fabiano Capellano Thoma capellano Willelmo filio Rogeri Osberto dapifero Rogero filio Humfridi Roberto de Bret Stephano de Poterne Willelmo filio eius Roberto lunet Ricardo Bataille Hugone Pyncerne Alueredo clerico Roberto clerico Willelmo filio Durant Jordano Cablango Godefrido de Lisius Willelmo de Helham Alswardo de Berwica et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter