utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01900010

Charter Number: 01900010
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Rex Anglie et dux Normannie et Acquietannie et Comes Andegauie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus et omnibus Ministris et fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse Ecclesie Sancti Johannis Ewangeliste de Hortona et monachis ibidem deo seruientibus omnia subscripta qui eis racionabiliter data sunt in perpetuam elemosinam scilicet ex dono Roberti de Ver et Adeline vxoris eius manerium de Hortona cum omnibus pertinenciis suis scilicet cum terra et hominibus de Haitona et de Hangsele et de maresio et cum operibus que homines faciebant aput Saltwode et cum nemoribus de Redbroc et de Witingehunga de hoc manerio Reddet prior de Hortona singulis annis ecclesie Sancti Pancratii vnam marcam argenti et eidem priori licebit quos voluerit novicios recipere et habere apud Hortonam qui sint ad honorem et vtilitatem ecclesie decimam eciam de Ettratona sicut Robertus Capellanus eam habuit et in Essexia ecclesiam de Purleia cum omnibus decimis et consuetudinibus ad eam pertinentibus et quinque solidos qui reddebantur de Haitona Saltwode et xxv denarios qui de eadem terra reddebantur Estbrigie Preterea ex dono eiusdem Roberti de Ver et prenominate vxoris sue manerium de Teititona cum omnibus pertinenciis et libertatibus eiusdem manerii et ecclesiam de Stanesteda cum omnibus pertinenciis suis et ecclesiam de Bradeburna cum pertinenciis suis et decimas de Astbrigia et de Hunechilde excepto sale Ex dono Osberti et Erineline vxoris sue terram de Haintona excepta parte ilia quam idem Osbertus dedit sororis sue tenendam pro xiiii denarios per annum et heredibus suis de predictis monachis et racionabilem donacionem quam Erinilina fecit eidem ecclesie de mariagio suo in marisco et de dote sua de jugo de Gara et concessionem quam Walterus filius eiusdem Eriniline inde fecit predictis monachis sicut carta sua testatur Ex dono Johannis Comitis de Augo et Alicie vxoris sue terram quam Goldwinus tenebat de Risdena cum omnibus pertinenciis suis et xv solidos de terra que fuit Osberti de Roywica singulis annis Ex dono Simonis de Mallynge terram de Vleham Ex dono Nicholai et matris sue Auicie vnam virgatem terre Ex dono Stephani patris Johannis Haringod et Wymarce vxoris sue et ipsius Johannis Haringod et fratrum suorum xx acras terre apud Stoutingesbrigam Ex dono Nigelli filii Bertrani totam terram quam ipse tenebat de feodo Roberti de Ver constabularii Regis et totam aliam terram suam de quibuscunque ipse tenebat saluo seruicio dominium suorum et terram de Heda et domum suam in castello Ex dono Simonis de Tewegata vnam acram prati qui dicitur Langahopa Ex dono Normanni de Essetefort ecclesiam de Essetefort cum terris et decimis et omnibus aliis ad eam pertinentibus et vnam virgatam terre quam Fulco presbiter tenuit pro iii solidis per annum et terram cuiusdam femine que reddit ix denarios per annum Ex dono Roberti patris Hamonis de Aldelosa totam terram illam quam Robertus de Ver tenuit saluo seruicio meo et scutagio dimidie virgate terre et concessionem quam Hamo filius eiusdem Roberti de Aldelosa eis de terra ilia fecit racionabiliter Ex dono Hugonis de Sancto Quintino terram de Vleham possidendam per redditum quinque solidorum per annum et per estotum de dimidia virgata terre quod pertinet ad curiam de Sellinge Ex dono Wiberti filii Cole et filiorum suorum terram illam que dicitur Gara et ad capud eiusdem terre apud orientalem partem xii acras terre ascendentes contra montes Ex dono Rogeri Pincerne et vxoris eius terras et virgulta et omnia alia que ipsi tenuerunt vno anno et vna die Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et predicti monachi habeant et teneant omnia supradicta cum pertinenciis suis in bosco in plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis in vinariis et piscariis in stangnis in marissis in ecclesiis et capellis in terris et decimis ad eas pertinentibus in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad ilia pertinentibus bene et in pace libere et quiete plenarie integre et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut carte donatorum testantur et distinguunt Testibus Ricardo de Luci Willelmo filio Audele dapifero et Gilleberto Malet dapifero Rogero de Curteneia Thomas Basset Willelmo de Lanuale Roberto filio Bern[er] et Thoma fratre suo Radulpho filio Bern[er] et Willelmo fratre suo Willelmo de Auberuilla Adam Archiepiscopo Johannes de Stoutinge apud Wi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter