utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01900018

Charter
Charter Number: 01900018
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1233
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Thomas dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Ad vniversorum noticiam volumus peruenire nos dei causa et religionis fauore concessisse et presenti carta nostra et auctoritate episcopali confirmasse dilectis filiis in Christo Priori et Monachis de Hortona ordinis cluniacensis annuatim pensionem trium marcarum quam ab antiquo consueuerunt percipere de ecclesia de Stanstede nostre dioceseos saluis in omnibus reuerencia et obediencia nobis et successoribus nostris et sancte Norwicensis ecclesie consuetudinibus debitis vel consuetis In cuius rei testimonium presentes literas fecimus fieri et sigillo nostro muniri Dat apud Tlemham mense Maii pontificatus nostri anno octauo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter