utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01900021

Charter
Charter Number: 01900021
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1311
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod cum inter priorem et conuentum monasterii de Hortona Rectores ecclesie de Brabourne super perceptione decime spatularium de omnibus et singulis feris captis in parco de Brabourne manerii de quibus decima dari consueuit actores ex parte vna et dominum Johannem de Dictona perpetuum vicarium ecclesie de Brabourne ren ex altera mota fuisset conteucio dicto priore pro se et conuentu predicto et eodem domino Johanne personaliter comparentibus coram nobis officiali domini archiediaconi Cantuareencis in ecclesiam de Elham die lune proxima post festum sancti Dionisii anno domini MCCCXI Idem vicarius fatebatur se multum ius habere in percepcione spatularum predictarum nec quicquam iuris sibi racione vicarie antedicte in eisdem pertinere propter nos ipsum vicarium iuxta confessionem suam et facultatem quicquam percipiendi seu petendi de decima predicta exclusimus per discretum perpetuum silencium eidem imponentes in hoc facto pronunciantes ius petendi et recipiendi decimam ferarum predictarum ad dictos priorem et conuentum et non ad alium in futurum pertinere In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum officii nostri apposuimus Dat die loco et anno supradictis presentibus dominis Radulpho rectore ecclesie de Birchholte Willelmo vicario ecclesie de Elham Johanne vicario ecclesie de Elmestede et Waltero vicario ecclesie de Postlynge
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter