utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01910015

Charter Number: 01910015
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord, Quitclaim
Date: 1218
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor in octabis Sancti Andree Apostoli anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tercio coram domino R[icardo] Dunhalm episcopo Domini Regis Cancellario Roberto de Veteri Ponte Martino de Pateshill clerico Willelmo filio Ricardi Rogero Huscarl Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Euam que fuit uxor Thome de Reynevill petentem et Adam de Reynevill patrem predicti Thome tenentem de tercia parte ville de Bramley cum pertinenciis et de tercia parte ville de Camsale cum pertinenciis et de tercia parte ville de Opton cum pertinenciis et de tercia parte ville de Lingardes cum pertinenciis et de tercia parte ville de Stratton cum pertinenciis Quas tercias partes predicta Eua clamat esse de racionabili dote sua que eam contingit ex dono predicti Thome de Reynevill quondam viri sui per assensum et uoluntatem predicti Ade de Reynevill patris ipsius Thome et vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus [Adam] concessit predicte Eue in dotem villam de Aureton sicut ipsa eam prius tenuit Et preterea idem Adam concessit predicte Eue illam medietatem prati de Aureton cum pertinenciis quam ipse in manu sua habuit Et preterea seruicium vnius militis scilicet seruicium Mauricii de Askerne de tenemento quod idem Mauricius tenuit de predicto Ada in Askerne Habenda et tenenda eidem Eue tota vita sua nomine dotis Et pro hac concessione fine et concordia predicta Eua remisit et quietum clamavit de se ipsi Ade et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in superplusio totius terre ipsius Ade nomine dotis Et sciendum quod hec concordia facta fuit presente predicto Mauricio et cognoscente se debere servicium predictum unius militis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter