utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01910016

Charter Number: 01910016
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord, Quitclaim
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor in Octabis Purificationis Beate Marie anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tercio coram domino R Dunhalm[] Episcopo Domini Regis Cancellario Roberto de Veteri Ponte Martino de Pat[]hull Willelmo filio Ricardi Rogero Huscarl[] Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Symonem filium Philippi et Aliciam uxorem eius Rogerum Bosse et Agnetem uxorem eius petentem et Radulphum Abbatem de Kirkestall tenentem de dimidia carrucata terre cum pertinenciis in Burgedun Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Symon Alicia Rogerus et Agnes remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsarum Alicie et Agnetis ipsi Abbati et successoribus suis et ecclesie Sancte Marie de Kirkestall inperpetuum totum jus et clamum quod ipse Alicia et Agnes habuerunt in predicta terra cum pertinenciis Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Abbas dedit predictis Symoni Alicie Rogero et Agneti unam marcam argenti et unam vaccam precii quinque solidorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter