utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01910026

Charter
Charter Number: 01910026
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1240
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
ASSISA venit recognitura si Abbas de Kyrkestall iniuste [] disseisivit Willelmum de Berningham de communa pasture sue in Wetewode que pertinet ad liberum tenementum suum in Heddingley post primum transfretacionem [] Et Abbas venit et dicit quod predictus Willelmus de nouo feofatus fuit de predicta terra et postquam feofatus fuit nunquam vsus fuit communa illa et quod non disseisivit eum iniuste [] ponit se super assisam Juratores dicunt quod quidam Willelmus Pictav[ensis] dedit boscum illum ubi iste Willelmus clamat communam suam Abbati de Kyrkestall sine aliquo retinemento et sic tenuit tota vita sua et usque ad tercium heredem Et postea venit tercius heres et feofauit predictum Willelmum de una bouata terre in Hedingley et nunquam vsus fuit pastura illa nisi esset deuadiatus Vnde dicunt quod non disseisivit eum iniuste [] Et ideo consideratum est quod Abbas inde sine die et Willelmus nil capiat per assisam istam set sit in misericordia pro falso clamio per plegium Willelmi Scot et Roberti de Wodehus Acta coram Roberto de Lex[] et coniudicibus suis apud Ebor in mense post festum Johannis Baptiste anno r R H filii R Johannis xxiiij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter