utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01920430

Charter
Charter Number: 01920430
Cartulary Title: The Pinchbeck Register Relating to the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1194
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Cantebrigiam die Jouis proxima post festum sancti Dyonisii Anno Regni Regis Ricardi sexto Coram Sampsone Abbate sancti Edmundi et Waltero filio Roberti et Henrico de Castellione et Johanne de Garlond Justiciariis domini Regis et aliis baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus inter Abbatem sancti Edmundi petentem et Hugonem de Semere tenentem de j Carucata terre cum pertinenciis in Semere vnde recognicio fuit summonita in Curia domini Regis recognitura vtrum illa predicta Carucata terre cum pertinenciis sit laicum feodum ipsius Hugonis vel de Elemosina Ecclesie de Dichesburgh scilicet quod predictus Hugo cognouit predictam terram esse liberum feodum prefate ecclesie de Dichesburgh et quietum clamauit de se et heredibus suis imperpetuum per sic quod idem Hugo et Heredes sui tenebunt hereditarie de predicta ecclesia xx acras terre arabilis de predicta carucata terre que iacent in Hallecroft et Kensiscroft et Storkescroft et medietatem vnius Riffle que vocatur Hage inter boscum Dauid de Tykebro et Terram Magistri Stephani et Pratum de Aspelund et parcatam Turberiam et iijs redditus scilicet ijs de seruicio Ernaldi filii Roberti et xijd de seruicio Galfridi filii Roberti per ijs per annum inde reddendo predicte ecclesie pro omni seruicio ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Andree vjd et ad Annunciacionem sancte Marie vjd et ad Natiuitatem sancti Johannis vjd et ad festum sancti Michaelis vjd
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter