utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01930328

Charter 01930328
Charter Number: 01930328
Cartulary Title: Calendar of the Plea Rolls of the Exchequer of the Jews [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Court Record
Date: 1276
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Devon[] Johannes filius Johannis de Weston[] querens et Henricus Tregot et Johanna uxor eius tenentes quandam partem terrarum que fuerunt Joel[] filii Warini de placito debiti concordati sunt sub hac forma videlicet quod predicti Henricus et Johanna concedunt quod predictus Johannes habeat et teneat manerium de Dunsiliok a festo Sancti Michaelis anno regis Edwardi quarto usque ad finem quinque annorum proximo sequencium et plene completorum Et post finem predictorum quinque annorum integre revertetur predictum manerium cum pertinenciis predicto Henrico et Johanne et heredibus eorum Et predictus Johannes remisit et omnino quieta clamavit predictis Henrico et Johanne omnia debita que ab eo exigere poterit nomine quorumcunque Judeorum Et pro predicta licencia habenda predictus Henricus et Johanna dant regi unam marcam per plegium predicti Johannis [] Et eciam Idem Johannes tenebit manerium de Maydenecumbe a festo Sancti Michaelis proximo preterito usque ad finem octo annorum proximo sequencium et plene completorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter