utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01940013

Charter Number: 01940013
Cartulary Title: Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Nos Godefridus miseratione Divina Ebor [] xv kalendas Octobris anno Domini MCCLXVIII in monasterio de Hextildesham visitationis officium impendentes comperimus quod famose memorie W predecessor noster ad correctionem et reformationem status domus quedam statuta edidit et tradidit observanda ex quibus quedam que quoad spiritualitatem et temporalitatem domus utilia invenimus presentibus duximus inserenda Ejusdem itaque predecessoris vestigiis inherentes precipimus quod Prior majora negotia domus et majores obedientiarios scilicet subpriorem sacristam terrarium cellerarium camerarium bursarium de consilio et assensu sanioris partis Conventus statuat Eosdem autem preter subpriorem prout viderit expedire Deum habens pre oculis amoveat Majora autem negotia domus dicimus de fratribus admittendis de possessionibus alienandis de firmis et corrodis perpetuo concedendis Et si forte circa hujusmodi ordinationem dissensio orta fuerit inter Priorem et Conventum ad nostrum arbitrium referatur Alienationes autem possessionum et concessiones pensionum annuarum non fiant absque nostro consilio et consensu Minora vero negotia et minores obedientiarios videlicet custodem fabricis ecclesie duos cantores hospitum receptorem refectorarium sub sacristam et ceteros consilio subprioris et aliorum trium vel quatuor statuat vel disponat Sit igitur Prior et qui ejus loco ordini presidet in regulari observantia sollicitus et regulariter sine personarum acceptione corrigat quicquid in subditis fuerit corrigendum Priore alicubi pro negotio domus proficiscente canonicus cum eo iturus expensas a bursariis recipiat et cum redierit compotum de expensis bursario reddat Quotienscumque Prior consilium Conventus et assensum super aliquo negotio necesse habeat inquirere rationes tam juniorum quam seniorum audiat nec presumat aliquis quod utile sibi visum fuerit proterve defendere sed magis pendeat ex arbitrio presidentis Nullus canonicus usquam ex villa sine rationabili causa eat nec tunc sine licentia Prioris vel subprioris si Prior absens fuerit et tunc assignetur ei scutarius pro voluntate Prioris et provideantur ei necessaria de communitam in equis quam in expensis De consilio fratrum eligatur secularis dis cretus et approbate conversationis qui prebende de Salton presideat et compotum de omnibus receptis et expensis tam de equis nutritis quam de aliis rebus semel in anno reddat nisi eadem prebenda ad firmam tradita fuerit Terrarius con silio Prioris procuret exteriora una cum aliquo discreto layco a Priore assignato tam in grangiis et in reditibus et proventibus animalium et aliarum rerum et audiat a conversis et servientibus compotum in presentia Prioris vel alicujus quem loco ejus assignaverit Respondeatque bursarius sibi et cum omnibus obedientiariis bis in anno de omnibus receptis coram Priore et aliquibus discretioribus Computabunt bursarii bladuni et farinam et braseum recipiant per tallias et locis debitis per talleas distribuant Celerarius et camerarius de communi bursa recipiant quod ad officium suum pertinet et recepta con silio Prioris expendant Conversi et servientes qui animalibus et ovibus presunt per consilium Prioris et terrarii sibi neces saria de officio proprio provideant Nullus secularis in refectorio comedat nisi sit honesta et commendabilis persona mulieres vero nulla ratione infra septa claustri et maxime in refectorio vel infirmario vel peticio bibant vel reficiant Infirmis in infirmario existentibus prout infirmitas sua exegerit secundum facultates domus juxta regulam Beati Augustini provideatur Ostium claustri ab aliquo maturo seculari vel converso jugiter custodiatur qui seculares compescat ne importune se claustro ingerant preter licentiam custodis ordinis nec sit introitus in claustrum nisi per collocutorium nisi de licentia Prioris vel custodis ordinis Canonici extra refectorium reficientes aliqua causa rationabili finito prandio ordinate ad claustrum redeant Pauperes Christi secundum quod facultates domus suppetunt misericorditer subleventur et hospites secundum possibilitatem domus recipiantur Nullus de elemosina a sanctis patribus pauperum usibus deputata aliquid minuere presumat aut pro voluntate disponere aut in alios usus convertere Opus ecclesie secundum quod facultas domus suppetit efficaciter promoveatur Nullus depositum alicujus nisi de licentia Prioris recipiat et hoc sub testimonio duorum vel trium Pacem perturbantes fratrum prout rector ordinis viderit expedire regulariter compescantur et graviter corripiantur Sacrista camerarius cantor hospitum receptor summo silentio et horis statutis in ecclesia intersint nisi rationabilis causa intervenerit Nullus canonicus equum habeat in curia vel extra preter obedientiariis qui necesse habent Persone ydonee ad canonicam dum per consilium fratrum caritative admittantur Conversi singulis diebus Dominicis in capitulo conventu presente con veniant et ibidem de excessibus suis satisfaciant Licentia eundi in infirmariam vel alibi extra claustrum post collationem interdicatur nisi rationabilis causa intervenerit Prior terrarius celerarius nec aliquis alius post collationem potationi vel superfluis confabulationibus vacent nisi necesse habuerint moram facere ob reverentiam magnorum hospitum ne prolixa sessione gravati minus expedite Divinis officis possint interesse Nullus regularem observantiam occasionabiliter subterfugiendo in infirmario jaceat vel reficiat Nullus canonicus venationi intendat Nullus canonicus ingerat se strepitui causarum secularium sivi capituli nisi vocatus ab eo cui nos vices nostras in hac parte commiserimus nec tunc nisi de licentia Prioris vel custodis ordinis Quelibet officina numero servientium anti quitus statuto contenta sit nisi evidens necessitas aliud exegerit Prior prehendi nantes et domum onerantes et garciones inutiles et canes inutiles a curia faciat amoveri et si Prior negligens fuerit hoc per terrarium et celerarium ad archiepiscopum referatur Servientes cum reperti fuerint inutiles nullius favore eis patrocinante ab officiis amoveantur Minuti tam in hyeme quam in estate ante collationem cenent Nullus sub pena anathematis aliquam proprietatem habeat Nullus fratri suo majori vel minori crimen imponat nisi quod probare voluerit quod si fecerit penam sustineat talionis si autem Priori aliquid hujusmodi objecerit secundum quod in altiorem gradum peccaverit gravius puniatur Nullus canonicus delictum fratris sui alicujus favoris obtentu celare vel in capitulo propositum defendere presumat quod si fecerit canonice subjaceat discipline Omnia que in thesauraria reponuntur in utensilibus ornamentis vestimentis et rebus aliis tribus fratribus exponantur et in scripto redigantur Sigillum commune sub tribus clavibus fideliter custodiatur quarum una clavis sit in custodia Prioris altera subprioris tertia vero alicujus canonici ad hoc a Conventu electi Firmiter etiam tam Priori quam Conventui inhibemus ne possessiones suas vel thesaurum ecclesie pro terris emendis vendant vel impignorent vel pecuniam sub usura ad hoc mutuo accipiant nisi de consilio nostro si in regno fuerimus vel eorum quos loco nostro constituerimus si nos abesse contigerit Volumus etiam quod infirmarius ad curam infirmorum de cetero preficiatur per quem infirmis ut predictum est provideatur Ad hec cum Divinus cultus diminui non debeat sed augeri ac numerus canonicorum preter solitum sit adeo minoratus quod exinde propter paucitatem canonicorum defectus in Divinis obsequiis noscitur imminere statuendo precipimus quod quam cito comode fieri poterit sex vel quinque qui vite commendabilis fuerint et honeste ad vestrum consortium et habitum assumatis ut vestros labores impertiantur et sustineant in Divinis obsequiis exhibendis Item cum non debeant aliqui in capitulo super transgressionibus aliquibus proclamati improbas dissensiones querere vel pretendendo excusationes in peccatis se in admittendis correctionibus difficiles exhibere statuimus ut qui super hoc notabiles fuerint vel fratribus et canonicis rixam fecerint vel verba probrosa dixerint taliter castigentur quod metu pene illorum alii a similibus arceantur Cum silentium in choro claustro refectorio dormitorio necnon et capitulo nisi cum ibi de hiis que ad correctionem et salutem pertinent loquendum fuerit jugiter debeat custodiri districte precipimus quod qui ad interrumpendum silentium in aliquo locorum predictorum fuerit assuetus pro modo culpe gravi subjaceat discipline si quis vero per ignaviam aut torporem suum ecclesiasticis officiis non curaverit exercitare et curam et diligentiam apponere ut ea prout congruit cordetenus scire possit severius castigetur qui si nec sic se correxerit aliis ministeriis deputetur que ad juniores vel novicios spectare solebant ne in vinea Domini aliquis omnino remaneat otiosus Obedientiarii autem et maxime qui obedientias infra septa monasterii habuerint Conventum sequantur et horis canonicis cum Conventu studeant interesse nisi aliqua justa causa fuerint impediti Cum autem negotiatio non solum regularibus sed et clericis secularibus sit penitus interdicta et non solum a malo sed a specie mali jubet Apostolus abstinere districtius inhibemus ne quis canonicus sub pretextu vel velamento obedientie vel administrationis alicujus promovende vel procurande presumat aliquid genus mercimonii exercere quod si apertum fuerit precipimus graviter vindicari Cum unumquemque in vocatione qua vocatus fuerit secundum Apostolum deceat permanere statuimus quod unusquisque canonicus cujuscumque gradus seu conditionis fuerit secundum tempus vocationis sue stallum et locum habeat inter fratres ne si juniores antiquioribus in ordine preferantur indignatio vel oblocutio oriatur inter ceteros quos labor prolixior et majora merita anteponunt Ceterum cum monasterium vestrum situm sit in frigida regione adeo quod are turbido tempestatibusque validis frigora ibidem precipue yemali tempore acrius invalescunt in tantum quod nonnunquam propter eris intemperiem infirmitates mortifere aliaque incommoda noscantur nonnullis canonicis retro temporibus accidisse concedimus ex gratia speciali quod a festo Omnium Sanctorum usque Pascha in festis duplicibus quibus soliti estis in albis absque cappis propter festorum excellentiam Divinis obsequiis interesse operimenta capitibus habeatis que facta de nigris agninis pellibus duplicatis vel nigro panno furato se ultra scapulas adeo non pretendant quod exinde possint aliqua contra honestatem regularis observantie denotari ista gratia usque eam revocandam duxerimus duratura Attendentes autem quod Conventus unanimiter et speciali devotione desiderat semel in ebdomada Matutinas et alias Horas canonicas cum missa de Beata Virgine celebrare et tam pio desiderio assensu benivolo annuentes concedimus quod singulis septimanis a festo Sancte Trinitatis usque ad Adventum Domini et ab Octavis Epiphanie usque ad Septuagesimam Matutine et Hore alie cum Missa de Beata Virgine in choro diebus sabbati celebrentur nisi festum Novem Lectionum acciderit vel etiam Trium de Sancto qui in canone Misse fuerit vel proprias Laudes habuerit vel etiam alicujus Sancti alterius specialis de quo bona fiat Legenda cum Oratione propria habeatur aut etiam solempnis Vigilia alicujus Apostoli vel Sancti evenerit qua Nocturnus ex consuetudine dici debeat et tunc fiat servitium de Domina in aliqua alia feria septimane ubi secundum providentiam cantoris seu ebdomadarii competentius fieri poterit Statuimus autem ut hec ordinatio singulis annis quater in capitulo coram Priore et Conventu puplice recitetur volentes quod qui in aliquo articulo transgressor inventus fuerit canonice tanquam pro transgressione regule puniatur Insollentiam autem Prioris et incuriam si circa eam in suis articulis observandam negligens fuerit aut remissus impunitam minime relinquemus In cujus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter