utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01940019

Charter Number: 01940019
Cartulary Title: Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1298
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Petitiones nostre tradite fuerunt per dominum Rogerum de Mar in curia videlicet dominis Francisco cardinali et Petro Ispano de quarum prima scilicet quod possemus de beneficiis que tempore electionis nostre habuimus providere non oportebit de cetero cogitare cum omnia jam sint collata et plena nichilominus ad exauditionem aliarum que remanent captato tempore laboretis Item videatis quam cito ad curiam veneritis an mercatores de Societate Amanatorum de Pistor commune servitium in festo Beati Martini proximo preterito solverint sicut socii sui in Anglia nobis per suas promiserunt litteras quas habemus quibus in Anglia plene satisfecimus pro eodem Item procuretis quod gratie adhuc in receptione pallii debite ante omnes alias gratias exaudiantur si videritis expedire Item si dominus Franciscus vobis loquatur de fructibus decanatus petendo eosdem pro illo autumno quod pendebat confirmatio vel provisio dicendum est ei quod sibi deberi non possunt quia nec tunc vacavit nec nos tunc electus de archiepiscopatu quicquam habuimus eo quod dominus rex coluerat et seminaverat omnes terras archiepiscopatus ante provisionem et fructus inde provenientes percepit et habuit suo jure Item cum navis ecclesie nostre Ebor diu est corruerit propter quod necesse est novam ecclesiam reedificare opere sumptuoso nec ad hoc habet ecclesia aliquas facultates Petatur decima et tertia non residentium per triennium vel alia quota prout melius videritis expedire et facilius poterit impetrari Item maneria nostra de Hextildesham et Alwenton in marchia Scotie cum villis adjacentibus consueverant valere annuatim archiepiscopis predecessoribus nostris quinque mille cc marca vero per Scottos interfectis hominibus et inhabitatoribus villarum atque maneriis et villis una cum nobilissimo prioratu et ecclesia que erat in loco in cineres actu reiterato redactis bona temporalia archiepiscopatus plusquam in tertia parte valoris ipsorum procul dubio minorentur petatur ad reparationem maneriorum ipsorum appropriatio trium ecclesiarum nostri patronatus ad mensam archiepiscopatus cedentibus vel decedentibus rectoribus earumdem videlicet ecclesiarum de Bolton ad lx marcas Queldrik xxx marcas et Misterton xxxv marcas sterlingorum summas secundum taxationem veri valoris ultimam extentatum Ob hoc quidem clerum nostrum gravari nollemus cum hiis diebus alias multipliciter deprimatur Valorem ecclesiarum hic ideo exprimi fecimus ut deliberare possitis an expediat in petitione valorem inseri vel omitti Item cum indultum fuerat Julianni predecessori nostro quod posset dividere quinque prebendas in Ebor ecclesia cum vacarent ita quod singula divisarum i marcas valeret sicut ex transcripto indulti hujusmodi quod vobis mittimus plene liquetur petatur pro nobis consimilis gratia de prebendis totidem vel pluribus hoc mutato quod una queque divisarum xxx vel xl marcas ad plus valeat prebendarum cum beneficia hiis diebus tanti valoris non constet existere ut solebant Item impetretur ut liceat nobis illa in nostra provincia conferre beneficia que per tantum tempus vacarunt quod eorum collatio sit ad sedem Apostolicam devoluta Et super hoc habeamus bonam executor Item ut ad certum numerum que impetrari poteritis possimus cum nobilibus docilibus dispensari ad curam [] nullatenus obsistente
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter