utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950009

Charter Number: 01950009
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1170
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis venerabili fratri et amico Walterio Rofensi episcopo et universo clero et populo totius Cantie salutem et benedictionem Que deo auctore semel divinis prestita sunt usibus irrevocabiliter firmare et firmata inviolabiliter conservare debemus Inde est quod bone memorie Theobaldi decessoris nostri vestigiis inherentes decimam totius anni de omni genere piscationis burgensium Dovorr quam dederunt deo et monasterio beati Martini in usum monachorum et pauperum perpetualiter preter illam communem decimam allecis inter festum beati Michaelis et Passionem beati Andree apostoli ab antiquo tempore datam sicut communi assensu pro salute animarum suarum et omnium successorum incolumitate eam dederunt ita eam ad opus monachorum sancti Martini de Dovorr confirmamus et ratam huius elemosine donationem et a monachis orationum promissam burgensibus recompensationem cum monasterii fraternitate firmam esse volumus Hanc itaque elemosinam a nobis confirmatam conservantes eterne retributionis gloriam consequantur diminuere seu aliquatenus inquietare presumentes dei et nostram incurrant maledictionem Amen Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter