utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950018

Charter Number: 01950018
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint salutem Ex officio nobis iniuncto locis venerabilibus omni debemus sollicitudine consulere et eorum utilitati quantum possumus salubriter providere Inde est quod ecclesias de Gouthersta et de Boctona ab advocatis earundem Daniele scilicet de Crevequer et Henrico de Boctona canonicis regularibus apud Ledes Christo militantibus concessas et eisdem fratribus per manum nostram collatas confirmamus et presentis scripti testimonio cum earum pertinentiis omnibus communimus statuentes ne quis ausu temerario earundem possessionem perturbare presumat Hiis testibus magistro Arnaldo de Otteford magistro Iohanne de Tylbery Hereberto de Boseham Ricardo capellano Alexandro Hugone de Aura Willelmo de Eynesford Radulpho de Aldeham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter