utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950027

Charter Number: 01950027
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis omnibus sancte matris ecclesie fidelibus salutem Quod a venerabilibus fratribus nostris coepiscopis canonice factum esse dinoscitur benigno favore prosequi dignum reputamus presertim cum religiosorum res agitur quos vita commendat et honestatis propositum Inde est quod dilecti filii A prioris beati Osuualdi probabili desiderio prompto faventes animo concessioni et confirmationi quam venerabilis frater noster R Lincolniensis episcopus eidem priori et canonicis suis canonice indulsit auctoritatis qua fungimur corroborationem et scripti nostri communitionem adiungimus nominatim de ecclesia de Chedendona et de ecclesia de Langel et de ecclesia de Chereweltona Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter