utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950096

Charter Number: 01950096
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1183 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint eternam in domino salutem Res gesta scripto provide commendatur ne processu temporis aut a memoria decedat aut aliqua malignantium versutia infirmetur Ea propter ad omnium notitiam volumus pervenire quod cum olim bone memorie Lanfrancus predecessor noster duo hospitalia unum scilicet apud Herbaldowne et aliud apud Cantuariam extra Norgate instituisset et ad sustentationem fratrum hinc leprosorum illinc claudorum cecorum et debilium septies viginti libras sterlingorum de duobus maneriis videlicet de Racolvere et Boctun annuatim percipiendas assignasset tandem ad curam et regimen sancte Cantuariensis ecclesie licet indigni domino tamen disponente vocati cum predictas septies viginti libras ad sustentationem hospitalium minime sufficere et fratres eorumdem hospitalium gravissima paupertate et inedia videremus laborare desiderio desideravimus eorum paupertati et insufficientie subvenire Quod quidem diu in animo volventes et revolventes commodius et plenius adimpleri posse non credidimus alibi quam in ecclesia de Raculve que in manerio de Raculve fundata est de quo ex parte maxima redditus predictarum septies xx librarum annuatim provenire debebat Cum ergo dilectus filius noster Hugo persona eiusdem ecclesie super hoc diligenter ammonitus reverenter et devote divina preveniente gratia ammonitionibus nostris obtemperando ecclesiam ipsam libere nobis resignasset predictis hospitalibus et fratribus eorumdem hospitalium in sepedicta ecclesia viginti libras sterlingorum in festo sancti Iohannis baptiste annuatim percipiendas in liberam et perpetuam elemosinam concessimus et assignavimus ita quidem quod residuum fructuum ipsius ecclesie in nostra et successorum nostrorum manu et potestate residebit secundum deum sicut nobis placuerit disponendum Unde volumus et ea qua fungimur auctoritate precipimus quod predicta hospitalia et fratres in eis degentes habeant et percipiant annuatim sicut diximus in prenominata ecclesia xx libras sterlingorum Et ut hec nostra donatio firma et inconvulsa permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione decrevimus confirmare statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus temere contraire presumat Testibus his Gerardo episcopo et Moyse priore Coventr magistro Petro Blesensi Batthoniensi Willelmo Gloecestriensi archidiaconis magistro Henrico Northamton Willelmo et Honorio capellanis magistro Roberto de Inglesham magistro R de Rulvestun magistro Radulfo de Sancto Martino magistro Rogero Norwicensi Rogero decano magistro Aimerico Thoma de Niwesole Ricardo Lundoniensi Galfrido Forti Eustachio elemosinario Michaele de Burnes Willelmo Sotewaine et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter