utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950112

Charter Number: 01950112
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Que a nobis canonice gesta sunt ne posteris temporibus in dubium revocentur presentis scripti memorie duximus commendare Ea propter ad omnium notitiam volumus pervenire nos ad petitionem et presentationem Willelmi filii Heltonis concessisse et dedisse in liberam et perpetuam elemosinam ecclesie beate Marie Magdalene de Cumbewell et fratribus ibidem divino mancipatis servitio ecclesiam beati Petri de Aldington cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus Quare volumus et ea qua fungimur auctoritate precipimus ut predicta ecclesia de Cumbewell et fratres eiusdem loci prelibatam ecclesiam de Aldington cum universis pertinendis in liberam et perpetuam possideant elemosinam Et ut hec donatio firma et inconcussa permaneat eam presenti carta confirmamus statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus temere et contra iuris ordinem obviare presumat Testibus hiis Walerano Baiocensi Willelmo Gloecestrensi archidiaconis Willelmo et Moyse capellanis Henrico Baiocensi magistro Rogero Norwicensi Ricardo et Galfrido clericis Willelmo Sotewayne Benedicto Iohanne Willelmo Beivino et aliis pluribus clericis et laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter