utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950120

Charter Number: 01950120
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et totius Anglie primas universis sancte ecclesie filiis tam laicis quam clericis per Angliam constitutis salutem et paternam benedictionem Noverint tam presentes quam futuri quod fratribus et monachis de Caritate apud Daventre in ecclesia sancti Augustini deo servientibus concedimus confirmamus et auctoritate scripti nostri corroboramus specialiter prefatam ecclesiam sancti Augustini in qua iidem a monachi divino mancipati sunt officio cum universis pertinentiis suis sicut eam rationabiliter sunt adepti Alia etiam beneficia eisdem confirmamus sicut ex largitione fidelium eis pie et canonice sunt collata ea specialiter que propriis vocabulis duximus designanda capellam videlicet de Welton que ad eandem ecclesiam spectat cum pertinentiis suis ecclesiam de Staverton cum pertinentiis suis ecclesiam de Throp cum pertinentiis suis ecclesiam de Falwesley cum pertinentiis suis ecclesiam de Norton cum pertinentiis suis ecclesiam de Haddon cum pertinentiis suis ecclesiam de Eltendon cum pertinentiis suis ecclesiam de Lobenho cum pertinentiis suis ecclesiam de Foxton cum pertinentiis suis ecclesiam de Guthmundele cum pertinentiis suis ecclesiam de Scaldeford cum pertinentiis suis ecclesiam de Braybroc cum pertinentiis suis ecclesiam de Bitlesbroc cum pertinentiis suis ecclesiam de Esseby cum pertinentiis suis Ut autem hec nostra confirmatio perpetuum et inviolabile robur optineat eam scripti et sigilli nostri munimine roboramus Hiis testibus magistro Gerardo Walerano archidiacono Baiocens magistro Petro Blesensi Willelmo de Northal Radulfo de Wingham et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter