utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950138

Charter Number: 01950138
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et totius Anglie primas illam que est in domino salutem Cum ad sollicitudinis nostre pertineat officium subiectorum nostrorum paci et quieti intendere viros religiosos et eorum possessiones propensiori caritatis affectu debemus protegere et defensare quatinus nostre protectionis beneficio securi in proposito sancte religionis firmius perseverent et nulle malignantium impugnationes eos vel eorum possessiones turbare vel inquietare attemptent Ea propter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos inspecto domini H illustris Anglorum regis scripto quo dilectis filiis nostris monachis de Horton concedit et confirmat possessiones a fidelium devotione sibi collatas easdem possessiones et alias quas iusto possident titulo vel iustis modis poterunt adipisci eisdem monachis sicut eis rationabiliter collate sunt concedimus et confirmamus inter quas quasdam propriis vocabulis duximus exprimendas ex dono Roberti de Ver et Adeline uxoris eius manerium de Horton cum omnibus pertinentiis suis scilicet cum terra et hominibus de Haiton et de Henxcell et de marisco et cum operibus que homines faciebant apud Saltwode et cum nemoribus de Redbroc et de Wytingehangre decimam etiam de Ecreton sicud Robertus capellanus eam habuit et in Essexia ecclesiam de Purleya cum omnibus decimis et consuetudinibus ad eam pertinentibus et quinque solidos qui reddebantur de Hayton et Saltwod et viginti et quinque denarios qui de eadem terra reddebantur Estbrigg preterea ex dono eiusdem Roberti et prenominate uxoris sue Adeline manerium de Tidinton cum omnibus pertinentiis et libertatibus eiusdem manerii et ecclesiam de Stanstede cum omnibus pertinentiis suis et ecclesiam de Braburne cum omnibus pertinentiis suis et decimas de Estbregg et de Hunechild excepto sale ex dono Osberti Marescalci et Hermeline uxoris sue terram de Hamton excepta parte illa quam idem Osbertus dedit sorori sue tenendam de predictis monachis et donationem quam Ermelina fecit eidem ecclesie de mariagio suo in marisco et de dote sua de iugo de Gara et concessionem quam Walterus filius eiusdem Ermeline inde fecit predictis monachis ex dono Iohannis comitis de Augo et Adelicie uxoris sue terram quam Goldwynus tenebat de Rysdenn cum omnibus pertinentiis suis et quindecim solidos de terra que fuit Osberti de Boywik singulis annis ex dono Symonis de Mallyng terram de Huleham ex dono Nicholai et matris sue Avicie in Stutyng unam virgatam terre ex dono Stephani Haringod et Wymarc uxoris sue et Iohannis Haringod et fratrum suorum viginti acras terre apud Stutyngebregg ex dono Nigelli filii Bertrammi totam terram quam ipse tenebat de feodo Roberti de Ver et totam aliam terram suam de quibuscumque ipse tenebat et terram de Heda ex dono Symonis de Thinegat unam acram prati que dicitur Langehop ex dono Normanni de Assactesford ecclesiam de Assactesford cum terris et decimis et omnibus ad eam pertinentibus et unam virgatam terre quam Fulco presbiter tenuit et terram cuiusdam femine que reddit novem denarios per annum ex dono Roberti de Aldelos totam terram illam quam Robertus de Ver tenuit et concessionem quam Hamo filius eiusdem Roberti eis de terra illa fecit ex dono Hugonis de Sancto Quintino terram de Huleham possidendam per redditum quinque solidorum per annum et per escoctum dimidie virgate terre quod pertinet ad curiam de Sellyng ex dono Wyberti filii Cole et filiorum suorum terram que dicitur Gare et ad orientalem eius partem duodecim acras terre ascendentes contra montem ex dono Rogeri pincerne et uxoris eius terras et virgulta et omnia alia que tenuerunt uno anno et uno die ex dono Symonis de Thynegate redditum duorum solidorum de terra que vocatur Swanesham ex dono Walteri filii Roberti de Candos nemus de Fresingheye cum tribus hominibus qui in eodem nemore habitant et terram apud Postling quam dederat armigero suo Waltero de Malring ex dono Huberti de Sandherst et concessione Ranulphi et Hadewise neptis predicti Huberti terram que dicitur Weynland in Tydinton ex dono Godefridi de Mallyng unam virgatam terre in Hunteburne ex dono Roberti Bretel unam virgatam terre in Strete ex dono Walteri filii Galfridi Rufi et fratrum suorum terram que dicitur Reginaldi in Strete Ut autem hec concessionis nostre pagina firma et inconvulsa perseveret eam et sigilli nostri appositione et testium subscriptione communimus Hiis testibus magistro P Blesensi archidiacono Bathoniensi Willelmo archidiacono Glowecestriensi magistro Henrico de Norhamton Willelmo de Sotindon Rogero decano magistro Rogero Norwy censi Ricard Lond et Galfrido clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter