utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950175

Charter Number: 01950175
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181 - 1183
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino Cum causam inter dilectos filios nostros monachos sancti Andree de Norhanton et Ricardum presbiterum super ecclesia de Quenton motam dilectis filiis nostris abbati de Welleford et magistro W de Estanston commisissemus audiendam partibus in presentia eorum constitutis cum in mandati nostri executione procedere vellent prefatus Ricardus sicut littere eorundem iudicum videbantur attestari in medium processit et omni querele et iuri quod in predicta ecclesia sibi vendicabat sponte et sine aliqua coactione renuntiavit Unde et predicti monachi circa eundem Ricardum pietate moti ad relevandam paupertatem suam unam marcam argenti misericorditer ei contulerunt sicque omnis controversia hinc inde sopita est Et quia pacem omnium subiectorum nostrorum procurare et fovere tenemur nos eandem pacem et litis mote diremptionem ratam habentes et firmam eam sicut rationabiliter facta est scripti nostri auctoritate et testium subscriptione duximus communiret Concessionem quoque quam sepedicti monachi dilecto filio nostro Iohanni clerico super iamdicta ecclesia fecisse noscuntur sicut rationabiliter facta est firmam esse decrevimus et auctoritatis nostre munimine communimus Hiis testibus magistro Gerardo Willelmo Glowcestriensi archidiacono magistro Roberto de Inglesham magistro Rogero de Rolveston Willelmo de Sottindon Ricardo Londoniarum Gaufrido clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter