utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950203

Charter Number: 01950203
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1176 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire dilectos filios nostros monachos Sancti Bertini concessisse dilecto filio nostro Willelmo Baivin capellam de Livelande in perpetuam elemosinam sub annua pensione videlicet unius aurei eisdem monachis persolvenda nomine matricis ecclesie de Trulega ad quam eadem capella dinoscitur pertinere Predictus autem Willelmus faciet celebrari divina in eadem capella per tres dies in septimana secundum antiquam consuetudinem in quatuor autem festis anni videlicet in Natali domini in Purificatione beate Marie Virginis et in die Resurrectionis domini et in festo sancti Michaelis visitabunt parochiani predicte capelle matricem ecclesiam de Trulega et ibi sicut viri catholici audient missas ceterorumque divinorum sollemnia Post decessum vero predicti Willelmi licebit iamdictis monachis de predicta capella ordinare et ad utilitatem suam disponere Ut autem hec concessio firma et inconvulsa perseveret eam presentis scripti testimonio confirmamus Hiis testibus magistro Girardo Walerano Baiocensi et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter