utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950222

Charter Number: 01950222
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181 - 1183
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Cantuariensis ecclesie minister humilis salutem in domino Quia iuste possidentium quies exquisitis calumpniantium versutiis hodie multipliciter impugnatur publice interest ea que viri religiosi ex magnatum munificentia susceperunt auctoritate multiplici confirmari Nos itaque inspectis confirmationibus Gaufridi comitis de Essexia et Gaufridi comitis filii eius Gilberti quoque Lundoniensis episcopi illustrissimi etiam regis Anglorum Henrici secundi et preterea felicis memorie patrum nostrorum Eugenii et Alexandri Romanorum pontificum super donationibus et concessionbius quas fecit senior Gaufredus comes monasterio de Waleden fundato in honore beate Marie et beati Iacobi apostoli volentes prefatas donationes robur habere perpetuum easdem nostre autoritatis munimine duximus roborare propriisque vocabulis designare scilicet ecclesiam parochialem de Waledena ecclesiam de Edelmetona ecclesiam de Enefeld ecclesiam de Mimmes ecclesiam de Senlee ecclesiam de Norhale ecclesiam de Kaingham ecclesiam de Cumton ecclesiam de Ainho ecclesiam de Stradlee ecclesiam de Amodesham ecclesiam de Sabrichtesword ecclesiam de Gedelston ecclesiam de Digheneswell ecclesiam de Torleia ecclesiam de Chippenham ecclesiam de Chishell ecclesiam de Estra ecclesiam de Waltham ecclesiam de Elsenham cum omnibus beneficiis et libertatibus ad easdem ecclesias pertinentibus molendinum insuper unum apud Parcum et dimidiam virgatam terre ad idem molendinum pertinentem apud Waledene molendinum unum et centum et viginti acras terre arabilis in assarto de Waledena et centum acras de bosco et unum pratum in Waleden quod vocatur Fulefen terram que iacet inter portam monachorum et vadum versus Neuport et pannagium quietum de porcis prefati monasterii in bosco de Waledena et in foresta de Parco Preterea de dono Radulfi Pirot ecclesiam de Lindesele cum capella de Lachell de dono Willelmi Guhet capellam de Einesword de abbate et conventu sancti Salvii de Musteriolo capellam sancti Wingaloec de Cokenhach de terris et redditibus de feodo comitis Willelmi et Roberti de Burun et aliis omnibus ad eundem locum pertinentibus Preterea ecclesiam de Haiden Has ergo possessiones sicut predicto monasterio iuste et canonice concesse sunt nos quoque concedimus et confirmamus ac presentis scripti patrocinio communimus Hiis testibus magistro Girardo Willelmo Gloecestriensi archidiacono Willelmo et Moyse capellanis Henrico Baiocensi Ricardo de Lundonia magistro Rogero Walensi Gaufrido clerico Michaele de Burnis Rogero decano et aliis multis clericis et laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter