utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01950268

Charter Number: 01950268
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1189 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos ad petitionem et presentationem dilecti filii nostri O prioris Dovorr dedimus et concessimus dilecto filio et clerico nostro magistro Iosepho in perpetuam elemosinam ecclesiam de Apoldre cum universis pertinentiis suis sub debita et consueta pensione quam dilectis filiis nostris priori et monachis Dovorr singulis annis persolvet perpetuo tenendam Quare volumus et precipimus ut idem Iosephus eandem ecclesiam de Apoldre cum universis pertinentiis suis sub predicta pensione perpetuo teneat et possideat Et ut hec nostra concessio firmam et perpetuam optineat stabilitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Silvestro magistro R de Sancto Martino magistro Willelmo de Sancta Fide Willelmo de Sotindon magistro Godefrido de Sildon Iohanne de Exonia Galfrido filio Terrici Willelmo Prudum Galfrido Forti Eustachio de Wilton Roberto clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter