utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01951270

Charter Number: 01951270
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus ad quos presens scriptura pervenerit Bartholomeus divina miseratione dictus episcopus Exoniensis salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum bone memorie venerabilis Ricardus comes Devonie et monachi Sancti Iacobi super ecclesia de Twivertona aliquandiu contendissent monachis ex donatione Baldewini patris ipsius Ricardi totam ecclesiam sibi vendicantibus tandem auctoritate pie recordationis Roberti predecessoris mei me tunc archidiacono suo ei assistente consensu partium controversia super hoc amicabiliter in perpetuum sopita est in hunc modum Medietas ecclesia Twivertona per divisum ut in sequentibus patentius exprimetur cum omnibus pertinentiis suis terris decimis oblationibus sepulturis capellis et omnimodis fructibus et obventionibus monasterio Sancti Iacobi Ricardo comite concedente et plenarium assensum prebente ac priorem predicti monasterii Alveredum vice monasterii prefato predecessori meo presentante ipsius auctoritate et per manus eius investituram in perpetuum concessa atque donata est Altera vero medietas cum omnibus pertinentiis suis terris decimis oblationibus sepulturis capellis et omnimodis fructibus et obventionibus eiusdem ecclesie ministerio in perpetuum reservata est ita ut in ea per episcopi vel archidiaconi Exon donationem et investituram Ricardo comite vel aliquo eius successore eligente ac presentante duo clerici ordinentur et constituantur qui perpetuo ecclesie ministerio et parrochianorum spiritualibus necessitatibus assidue deputati omnium episcopalium consuetudinum onera in se suscipiant atque perficiant ita tamen ut Willelmus frater Alexandri quondam decani et Willelmus de Manelega et Sewacar frater eius qui tunc illam medietatem possidebant hac compositione non gravarentur Monachi quoque prefati medietatis integra perceptione contenti omnium episcopalium consuetudinum immunitate gaudentes orationi vacent et quieti ministrandi vel non ministrandi in ecclesia liberam habentes potestatem Medietas que in monachorum ius et possessionem cessit integre continet iiii illas portiones quarum ii as a multis temporibus possedit Alexander quondam decanus quas et Walterio filio Alexandri monachi concesserunt tenendas quoad vixerit pro marca argenti annuatim solvenda monasterio Sancti Iacobi in ii obus terminis in natali et in festo sancti Iohannis iurisiurandi religione monachis ab eodem Walterio prestita super fidelitate de predicta possessione et pensione monachis servanda et exhibenda Reliquas vero duas Pagano capellano concessit tota vita sua tenendas pro dimidia marca annuatim monachis solvenda eadem fidelitatis iuratoria cautione ab ipso prestita Preterea concessit memoratus Ricardus comes atque per manum prenominati decessoris mei donavit sepedictis monachis Sancti Iacobi totam terram et totum boscum de Cottalega et forestarium nomine Robertum cum omni possessione sua mobili et immobili sola sibi usuaria necessitate in bosco retenta ad exclusam piscine sue et caulas proprias reficiendas ita ut nec ipsi nec alicui successorum eius aliquid inde vendere liceat aut donare Monachis vero plenarium dominium et possessio atque omnis usus concessus et donatus est excepto quod boscum eradicare et in novalia convertere non licebit Hoc autem totum per predictos decessorem meum bone memorie Robertum et Ricardum comitem Devonie ego tunc archidiaconus Exoniensis oculata fide sic factum esse inspexi et cognovi Quod ne tractu temporis vel malignantium versutiis in dubium revocetur ego postea divina permissione Exoniensis episcopus petitione prioris et monachorum predicti monasterii Sancti Iacobi presenti scripto et sigilli mei appositione confirmavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter