utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01951271

Charter Number: 01951271
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod venerabilis Baldewinus de Riveriis Exoniensis comes filio suo Ricardo concedente et plenarium assensum prebente pro remedio anime sue et precipue pro anima uxoris sue Adeliz et patris sui Ricardi et matris sue A et pro omnium predecessorum successorumque suorum animabus totam terram cum capella sancti Iacobi extra Exoniam et cum decima et omnibus pertinenciis suis quas Walterius filius Wlwardi ex eo libere et quiete tenuit ipso Walterio rogante et concedente quicquid iuris et dominii in eis habebat herede Edith assentiente deo et monasterio sancti Petri de Cluniaco et Sancti Martini de campis ad sustentationem monachorum Cluniacensium ibidem deo et sancto Iacobo servientium per manuum mearum investituram donavit et irrevocabiliter confirmavit cum eadem libertate et liberis consuetudinibus quibus terram suam de Toppesham tenuit et habuit Insuper concessit iamdictis monachis ut omnes terras suas et homines et possessiones et elemosinas quas habent vel in posterum iure ac legaliter adquirere poterunt infra fines totius terre sue et feodi sui habeant et teneant solutas liberas et quietas ab omnibus exactionibus subiectionibus hundredis placitis querelis et omni servitio et opere servili et theloneo et omnibus consuetudinibus que excogitari poterunt Preterea vero pia devotione concessit ut prefati monachi et homines eorum habeant quamlibet mensuram et libertatem vendendi et emendi et res suas modis omnibus iuste multiplicandi In terra etiam sua concessit ut habeant absque omni impeditione liberum introitum et reditum cum rebus suis et communes pascuas animalibus suis et iuncos in marisco absque emptione et omnem communitatem profectum et refugium in omni loco qui ad se spectare dinoscitur Siquid vero foresfacti vel querele inter homines eius et homines monachorum quacunque occasione inciderit monachi plenarie de qualibet causa curiam et iusticiam suam habeant propriam et emendacionem Hec itaque omnia sepedictis monachis donavit et iure proprietatis transactavit ita quod in eos nec sibi nec alicui ex heredibus suis aliquid violente potestatis exercere licebit nisi tantummodo contra adversantium molestias defensionis auxilium Et quia predicta predictorum fratrum sustentationi minime sufficere estimavit divini amoris instinctu totam ecclesiam de Tuiverton cum capellis et omnibus pertinentiis suis permissione et assensu meo donavit et scripto auctentico confirmavit volens ut monachi ab omni vexatione liberi et immunes orationi vacent et deum pro se et suis indesinenter exorent Preterea prefatus B illustris comes Exoniensis ecclesie sancti Iacobi tantum beneficii ex voto conferre tenetur unde sacer monachorum conventus constitui et sustentari poterit Quod ne tractu temporis vel malignantium versutiis in dubium revocetur ego sicut diocesanus episcopus ad petitionem tam B comitis quam Ricardi eiusdem monasterii prioris presenti scripto et sigilli mei appositione confirmavi salva semper auctoritate nostra et successorum nostrorum episcoporum Actum ab incarnatione domini anno millesimo centesimo quadragesimo sexto apud Exoniam Hiis testibus Walterio de Piriton Hugone de Auco Radulfo filio Iocelini archidiaconis magistro Willelmo de Cucufel Philippo de Furnel Iohanne Paz Stephano de Mandevilla Huberto de Vaus Radulfo Patrich Roberto de Scocis Rogero abbate Willelmo filio Radulfi et fratre suo Roberto Hugone clerico de Coleford Roberto de Gernun Guidone de Britevill Willelmo de Musters domino Roberto abbate de Tavistoke Ricardo filio Radulfi Willelmo de Morevill et filiis sepedicti B comitis Ricardo Willelmo et Henrico Iocelino filio Nigelli Gaufredo de Lega militibus Ricardo et Edwardo monachis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter