utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01960008

Charter
Charter Number: 01960008
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1214
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Hugo Dei gratia Linc[] episcopus salutem in domino Sciatis nos concessisse et dedisse venerabili fratri nostro domino Ioscelino Bathon[] et Glaston[] episcopo et successoribus suis inperpetuum in puram et perpetuam elemosinam feodum dimidii militis in Rugeberg[] et Draycot[] cum pertinentiis suis quod Mauritius de Benington[] et Galfridus Maureward[] de nobis tenuerunt et nos de domino rege cum homagiis et servitiis ipsorum Mauritii et Galfridi et heredum suorum inperpetuum volentes et concedentes quod predicti Mauritius et Galfridus et heredes sui inperpetuum faciant homagia et servitia sua de predicto feodo ipsi episcopo et successoribus suis Nos quidem homagia et fidelitates que nobis fecerunt predicti Mauritius et Galfridus eis remisimus et ipsos inde quietos clamavimus inperpetuum Ut autem hec nostra concessio et donatio perpetua firmitate roboretur eam presenti carta et sigilli nostri appositione confirmavimus Hiis testibus Galfrido filio Baldewini senescallo nostro magistro Hugone de Wilton[] magistro Willelmo de Keynesham Petro de Wilton[] Petro de Bathon[] Stephano de Baddebir[] et multis aliis Dat[] apud Stowam per manum magistri Willelmi de Thornaco archidiaconi de Stowa quinto idus Iulii pontificatus nostri anno quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter