utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01960069

Charter Number: 01960069
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos de consensu Rogeri decani et capituli nostri Linc[] divine pietatis intuitu concessisse et presenti carta confirmasse dilectis in Cristo filiabus abbatisse et conventui de Godestow[] medietatem ecciesie de Pateshull[] quam prius habuerunt in proprios usus habendam et in perpetuum possidendam salva vicaria in eadem medietate per nos assignata Que consistit cum in terra tum in prato tum in mesuagio et altalagio eiusdem medietatis ad quam ad presentationem earum Iohannem de Mildecumb[] capellanum perpetuum vicarium admisimus Debebunt autem predicta abbatissa et conventus nobis et successoribus nostris ad eandem vicariam semper cum vacaverit capellanum idoneum presentare salvis etiam in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc[] ecclesie dignitate Et ut hec nostra confirmatio perpetuam obtineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo predicti capituli nostri Linc[] duximus apponendum Hiis testibus Rogero decano Galfrido precentore Rogero cancellario Reginaldo subdecano Roberto Norhamton[] Reimundo Leircestr[] Alexandro Bedeford[] Iohanne Oxon[] Willelmo Bukingh[] Roberto Huntingd[] archidiaconis Hugone de sancto Edwardo magistro Willelmo filio Fulconis magistro Ada de sancto Edmundo Thoma de Fiskerton[] et Rogero de Bristoll[] capellanis magistro Waltero de Wellis canonicis Linc[] magistro Theobaldo et aliis Dat[] per manum Willelmi de Thornac[] archidiaconi Stow[] in capitulo Linc[] apud Linc[] quinto kalendas Ianuarii pontificatus nostri anno nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter