utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01960134

Charter
Charter Number: 01960134
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date Type: Internal, Episcopal, Event

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Linc[] episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad honorem Dei et gloriose virginis matris sue cuius inutiles servi sumus de assensu Rogero decani et capituli nostri Linc[] concessisse et dedisse ecclesie Linc[] redditum subscriptum in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime nostre et omnium antecessorum et successorum nostrorum in augmentum perpetue sustentationis clericorum de choro Linc[] per quos celebretur officium de ipsa Virgine gloriosa in ecclesia Linc[] in loco certo ad hoc deputato videlicet missa sollempnis singulis diebus mane et alia officia de eadem secundum horas similiter constituta de ecclesia de Kildesby centum solidos de ecclesia de Tinghurst[] quinque marcas de ecclesia de Esfordeby decem marcas reddendas annuatim de ipsis ecclesiis cum proximo vacaverint in quatuor anni terminis preposito officii illius per manus illorum qui pro tempore ipsas ecclesias tenuerint per nos vel successores nostros qui de ipsis ecclesiis et omnibus pertinentiis earum disponemus et ordinabimus pro voluntate nostra inperpetuum libere et quiete et absque omni contradictione salvo predictis clericis predicto redditu annuatim de eisdem Constituimus autem de assensu ipsius decani et capituli nostri ut cappellanus de choro vir s[small damaged section] vite laudabilis et opinionis probate prepositus huius officii a decano et capitulo constitutus integre tam redditum prenominatum quam omnem alium redditum ad hec officia exequenda iam assignatum et inposterum assignandum pia largitione fidelium terminis statutis recipiat et fideliter et bona fide distribuat singulis septimanas predictis clericis de choro executoribus officii memorati secundum ordinationem nostram et predicti capituli nostri salubri volente Domino factam provisione Statuimus etiam quod unusquisque eorum qui quamcunque predictarum ecclesiarum tenuerit ut dictum est sacramentum faciat fidelitatis decano et capitulo Linc[] de predicto redditu integre et sine diminutione aliqua predicto preposito suis terminis persolvendo decernentes insuper quod si aliquis eorum maliciose contra hoc unquam venire presumpserit et legittime commonitus id emendare negglexerit ipsum tam diu ab officio et beneficio fore suspensum donec super hiis satisfecerit competenter maiori etiam pena feriendum iuxta arbitrium nostrum et successorum nostrorum si nec sic errorem suum duxerit corrigendum Nos vero ad eliminandam prorsus omnem maliciam et ad perpetuam huius concessionis et constitutionis nostre firmitatem una cum omnibus sacerdotibus ecclesie Linc[] sollempniter excommunicavimus omnes illos qui fraudulenter et maliciose hanc elemosinam nostram vel aliorum huic officio ut diximus assignatam vel assignandam subtraxerint diminuerint vel ad alios usus minus licite converterint contra nostram et capituli nostri ordinationem Ut igitur hec omnia perpetua gaudeant stabilitate presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo predicti capituli nostri Linc[] duximus apponendum Hiis testibus domino Ioscelino episcopo Bathon[] Willelmo precentore Wellensi magistris Iohanne de Hoyland[] Willelmo de Cant[] Amaurico de Buggeden[] Lamberto de Beverlaco et Hugone de Mareseia Huberto Hesey Roberto de Caumvill[] et Gilberto fratre eius Laurentio de Wilton[] Willelmo de Winchecumb[] et Olivero de Ch[edne]to clericis Dat[] per manum nostram [in] capitulo Linc[] die Pasche [pontificatus nostri] anno undecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter