utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01960187

Charter
Charter Number: 01960187
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1222
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Linc[] episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos de assensu Rogeri decani et capituli nostri Linc[] dedisse et concessisse priori et monachis de Castellacra omnes decimas garbarum bladi et leguminum totius parrochie de Flet[] exceptis decimis garbarum de dominico ecclesie et exceptis decimis garbarum tam bladi quam leguminum de ortis totius parrochie de Flet[] predicte integre et sine diminutione et propterea decem middos salis quos antiquitus percipere consueverunt per manum eius qui pro tempore fuerit persona ecclesie de Flet[] percipiendos cum manso ex occidentali parte ecclesie constituto nomine perpetui beneficii habenda in proprios usus in perpetuum possidenda Totum autem residuum scilicet tam alteragium quam tota terra pertinens ad ecclesiam cum decimis eiusdem terre redditus decima feni et salis et generaliter omnes alii proventus eiusdem ecclesie cum manso competente cedent in usus illius qui pro tempore fuerit persona ecclesie memorate ad eorundem prioris et monachorum presentationem a diocesano loci admittendus Qui omnia onera eiusdem ecclesie ordinaria sustinebit de extraordinariis vero utraque pars pro sua portione respondebit Salvis in omnibus tam supra predicta portione monachorum quam super aliis ad ipsam ecclesiam pertinentibus episcopalibus consuetudinibus et Linc[] ecclesie dignitate Quod ut perpetuam optineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo predicti capituli nostri Linc[] duximus apponendum Hiis testibus Rogero decano Galfrido precentore Ricardo cancellario Iohanne subdecano Reimundo Leirc[] Ada Oxon[] et Hugone Stowe archidiaconis W Wellar[] et Hugone Bathon[] archidiaconis magistris W filio Fulconis Roberto de Gravel[] et Gilberto de Scardeburg[] Waltero Blundo Rogero de Bristoll[] Stephano de Cicestr[] Petro de Hungar[] magistris Willelmo de Linc[] Rogero de Laccoc Nicholao de Evesham[] et Waltero de Well[] Rogero de Bohun[] Petro Cheuremunt et Radulfo de Waravill[] canonicis Linc[] Datum per manum Thome de Fiskerton[] capellani canonici Linc[] in capitulo Linc[] apud Linc[] xviii kalendas Septembris pontificatus nostri anno xiii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter