utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01960227

Charter Number: 01960227
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1223 - 1224
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis Iocelinus Bathon[] et Hugo Linc Dei gratia episcopi salutem in domino Cum super ecclesiis de Schipton[] et de Brikeworth cum pertinentiis inter venerabilem fratrem Ricardum episcopum et capitulum Sar[] ex una parte et Adam de Brinton militem ex altera questio verteretur dicto episcopo asserente collationem dictarum ecclesiarum sicut ceterarum prebendarum in ecclesia sua Sar[] vacantium ad ipsum immediate de iure debere pertinere prefato vero A econtrario dicente dictarum ecclesiarum jus patronatus ad ipsum de iure debere spectare tandem dictus episcopus et capitulum Sar[] item dictus A pro se et heredibus suis sponte et absolute totum ius quod se in dictis ecclesiis habere contendabant omni appellatione et subterfugio remotis in nostrum transtulerunt ordinationem et provisionem caventibus nobis dicto episcopo et capitulo Sar[] per literas suas patentes et dicto A milite pro se et pro heredibus suis juramento prestito hoc idem faciente quod nostram imperpetuum ratam haberent et observarent ordinationem Nos igitur habita diligenti deliberatione et tractatu communicato quoque prudentum virorum consilio volentes quieti partium prospicere et materiam contentionis et iurgiorum inposterum amputare attendentes insuper diligenter dictarum ecclesiarum fructuum et proventum sufficientiam et habundantiam ad duorum rectorum honestam sufficere sustentationem ita duximus ordinandum videlicet quod omnibus redditibus possessionibus proventibus et aliis commoditatibus dictarum ecclesiarum cum pertinentiis in duas equales portiones distributis utraque ecclesia de consensu decani et capituli Linc[] de cetero imperpetuum remaneat prebendalis statuentes quod venerabili fratri R Sar[] episcopo et successoribus suis ecclesia de Brikeworth[] per nostram remaneat ordinationem cum pertinentiis et portionibus subscriptis et inferius eidem assignatis ad quam ecclesiam cum pertinentiis dictus episcopus et successores sui tanquam veri patroni diocesano episcopo clericum presentabunt ydoneum ad curam animarum personam instituendam Ad ecclesiam vero de Schipt[] cum pertinentiis inferius scriptis et eidem assignatis dictus miles et heredes eius tanquam veri patroni clericum eligent ydoneum et illum episcopus Sar[] qui pro tempore fuerit Linc[] episcopo et successoribus suis presentabit personam instituendam qui sicut ceteri canonici Sar[] stallum habebit in choro et locum in capitulo cum communa Estimatis autem per viros fidedignos et juratos redditibus possessionibus proventibus [] commoditatibus dictarum ecclesiarum facta est auctoritate nostra subscripta assignatio portionem quas ad majorem certitudinem ceteris nominibus duximus exprimendas videlicet sic quod canonicus prebende de Brikeworth[] qui pro tempore fuerit habebit totam ecclesiam de Brikeleworth[] cum omnibus pertinentiis suis in prebendam canonicus vero prebende de Schipt[] qui pro tempore fuerit habebit in prebendam decimas garbarum proventium de villa de Shipt[] et Middilton[] et Langeleg[] et Felde et Adefelde preter assarta et assartanda et solvat inde canonico prebende de Brikeworth[] annuatim vii solidos et quatuor denarios ad duos terminos anni scilicet ad Pascha medietatem et ad festum sancti Michaelis alteram medietatem Ad canonicum etiam de Shipt[] pertinebit totum altilagium de Shipt[] Dicti vero canonici totam terram pertinentem ad ecclesiam de Shipt[] scilicet xx virgatas terre inter se equaliter divident tam in dominico quam in tenentibus Marcam autem annuam quam reddit capella de Swinbrok[] ecclesie de Schipt[] habebit canonicus de Brikelewth[] cum emolumento quod sequi potest marcam autem quam solvit capella de Eston[] annuatim ecclesie de Schipt[] habebit canonicus de Shipt[] similiter cum suo emolumento Boscum autem pertinentem ad ecclesiam de Shipt[] et decimas provenientes ex assartis et assartandis in parochia de Shiptun[] et decimas garbarum provenientes de villa de Linham equaliter inter se dividant Omnes autem proventus capellarum de Fifhide et de Idebyr[] equaliter inter se dividant ita quod equaliter sustinent onera et percipiant emolumenta Actiones autem sique competant in villa de Fifhide et de Ideb cedant canonico de Brikeleworth[] Actiones vero sique competant in villa de Middelton[] et de Langelee cedant canonico de Shipt[] Emolumentum vero actionum sique competant in villa de Linham equaliter inter se dividant Ordinavimus insuper quod medietas terre de Uffecot[] et redditus qui ad canonicum de Shipt[] solebant pertinere remaneant imperpetuum canonico de altera Brikeleworth et medietas canonico de Shipt[] Ordinavimus nihilominus quod clericus qui pro tempore canonicus fuerit de Shipt[] cum assensu predicti A militis et heredum suorum et predicti domini Sar[] et successorum suorum et capituli Sar[] presentet imperpetuum episcopo Linc et successoribus suis clericum ydoneum ad vicariam ecclesie de Schipt[] qui de proventibus eiusdem ecclesie tantam percipiet portionem nomine vicarie que c solidos valeat annuatim ad dandam ad firmam qui ab episcopo admissus est et perpetuus vicarius institutus residentiam facere debebit in ecclesia de Shipt[] Similiter canonicus de Brikeleworth[] qui pro tempore fuerit cum assensu domini Sar[] et successorum suorum et capituli Sar[] presentet imperpetuum episcopo Linc et successoribus suis clericum ydoneum ad vicariam ecclesie de Brikelewrth[] qui de proventibus ecclesie eiusdem tantam percipiet portionem nomine vicarie que c solidos valeat annuatim ad dandam ad firmam qui ab episcopo admissus est et perpetuus vicarius institutus residentiam facere debebit in ecclesia de Brikel[] Omnes vero cartas vel instrumenta que habet et habuit dictus A miles et predecessores sui super dictis decimis cum pertinentiis resignavit in manus dicti episcopi Ordinavimus etiam quod si aliqua instrumenta penes dictum A militem vel heredes suos sive predictum episcopum vel successores suos aut capitulum Sar[] inventa fuerant jam habita vel inposterum optinenda que contra hanc nostram ordinationem facere videantur nullas vires habeant contra eam quominus imperpetuum stabilis et firma permaneat Et sciendum est quod hec omnia ordinavimus salvis in omnibus episcopis Linc[] et ecclesie Linc[] juribus et dignitatibus et consuetudinibus quas habuerunt in predictis ecclesiis de Brikeleworth[] et Shiptunn[] cum pertinentiis ante hanc nostram ordinationem Et ad perpetuam huius nostre ordinationis firmitatem tria sub eodem tenore confecta sunt instrumenta quorum unum remanebit penes dictum episcopum et successores suos alterum penes capitulum Sar[] et tertium penes dictum A militem et heredes suos sigillis nostris et predicti domini Sar[] et capitulorum Linc[] Sar[] et sepe dicti A munita Et si forte aliqua per fraudem suppressa vel per negligentiam omissa vel per nimiam occupationem seu subreptionem fuerint pretermissa quominus suprascripta assignatio equaliter facta sit prout debet vel fortasse erratum in aliquo nobis correctionem reservamus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter