Charter Document - 01960247
Charter Number: 01960247
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal
View Map
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Linc[] episcopus salutem in domino Quia pia vota fidelium pio sunt favore prosequenda nos de assensu dilectorum filiorum Willelmi decani et capituli nostri Linc[] et de assensu Vitalis Engayne patroni Simone etiam persona ecclesie de Laxton[] consenciente locum fundacionis prioratus de Castro Imel cum omnibus que Ricardus Engayne predicti prioratus fundator Deo et sancte Marie et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus et in perpetuum servituris in liberam puram et perpetuam elemosinam contulit quieta prorsum ab omni seculari servitio et exactione Omnia etiam terras videlicet redditus et tenementa in diocesi Linc[] constituta ab aliis quibuscumque donatoribus et confirmatoribus dictis prioratui et canonicis in liberam puram et perpetuam elemosinam collata eisdem canonicis sicut ea ipsis iuste et rationabiliter concessa sunt et confirmata episcopali [confirmamus] autoritate salvo iure predicte matricis ecclesie de Laxton[] in omnibus et salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc[] ecclesie dignitate Quod ut perpetuam optineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo predicti capituli nostri Linc[] duximus apponendum Hiis testibus Iohanne precentore Linc[] Willelmo archidiacono Well[] magistro Rogero de Lakok[] Radulfo de Warevill[] et Willelmo de Winchecumb[] canonicis Linc[] magistris Willelmo de Beningwurth[] et Ricardo de Cant[] capellanis magistro Waltero de Cromba Galfrido de Moris Ricardo de Oxon[] Philippo de Langeport[] Iohanne de Bannebir[] et Roberto de Aketon[] clericis Dat[] per manum nostram apud Tinghurst quinto kalendas Iunii anno pontificatus nostri decimo [septimo]