utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01960371

Charter 01960371
Charter Number: 01960371
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1232
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincoln[] episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ordinasse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse successoribus nostris episcopis Linc[] qui pro tempore fuerint quod de ecclesia de Hameldun[] et de iure patronatus eiusdem et de pensione viginti solidorum de ecclesia beati Petri Stanford[] et de omnibus aliis pertinentiis suis et de capella de Branteston[] cum eas vacare contigerit ordinent secundum Deum prout viderint expedire nisi ante decessum nostrum aliter de eisdem duxerimus ordinandum salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc[] ecclesie dignitate In huius autem ordinationis concessionis et confirmationis nostre testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Act[] apud Vetus Templum London[] sextodecimo kalendas Iunii pontificatus nostri anno vicesimo tertio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter