utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01961360

Charter 01961360
Charter Number: 01961360
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1232
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus le Flemeng patronus et persona ecclesie de Pokebroc salutem in domino Noveritis me quantum ad patronum et personam ecclesie de Pokebroc pertinet concessisse et quantum in me est presenti carta mea confirmasse pro me et heredibus et successoribus meis quod dilectus mihi in Cristo Radulfus filius Reginaldi habeat capellam et cantariam in eadem in curia sua de Pokebroc sibi et heredibus ac successoribus ipsius Radulfi et hospitibus suis ac domestice familie sue servata tamen in omnibus indempnitate matricis ecclesie mee predicte tam in oblationibus et obventionibus omnimodis quam in decimis maioribus et minoribus eidem ecclesie matrici persolvendis imperpetuum ita quidem quod tam dictus Radulfus heredes et successores sui quam capellanus qui sumptibus ipsorum in dicta capella pro tempore ministrabit antequam ab archidiacono loci admittatur iurabunt coram eo quod nichil impetrabunt in preiudicium iuris matricis ecclesie supradicte vel vicinarum ecclesiarum occasione dicte capelle et cantarie sibi concesse in eadem nec impetrari procurabunt aut quantum in ipsis est sustinebunt procurari et si contra predicta fuerit impetratum non utentur impetratis Omnes quoque heredes et successores ipsius Radulfi cum legittime fuerint etatis et custodes eorum cum infra etatem fuerint similem prestabunt securitatem in initio sue possessionis Capellanus insuper iurabit inspectis sacrosanctis quod nullum parochianum predicte matricis ecclesie mee vel alterius ad confessionem vel aliquod sacramentum ecclesiasticum recipiet nec aliquos ius ecclesiasticum alicui impendet nisi in articulo necessitatis immo quod matricem ecclesiam supradictam in oblationibus ibidem quomodocumque provenientibus et alias ecclesias in huiusmodi et omnibus aliis quantum in ipso est conservabit indemnes Sepedictus vero Radulfus et heredes ac successores sui et eorum familia predicta iure parrochiali in omnibus ecclesie matrici predicte tanquam parrochiani subiecti erunt hoc solum excepto quod non cogentur in ea divina audire vel ipsam cum oblationibus visitare nisi diebus subscriptis scilicet diebus Natalis Domini Purificationis Pasche Pentecost et Omnium Sanctorum Et si forte quod absit per ipsum capellanum vel predictos Radulfum aut heredes vel successores ipsius predicta matrix ecclesia damnificata fuerit in aliquo premissorum et de hoc canonice constiterit ex tunc dicta capella cessabit a divinis donec ecclesie matrici supradicte competenter fuerit satisfactum In huius igitur concessionis mee et confirmationis quantum ad me et heredes ac successores meos pertinet perpetuum robur et testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto de Bolesour capellano magistro Ricardo de Wendour Ricardo de Oxon et Thoma de Askeby canonicis Linc magistro Alardo de Arund Galfrido de Moris Iohanne de Crakeh Stephano de Castello Roberto de Bernewell et Reginaldo de Ailingt clericis Baldewino de Ver Roberto filio suo militibus Iohanne de Ailingt Andrea filio Reginaldi et Roberto filio Walteri de Pokebroc liberis hominibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter