utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01970116

Charter Number: 01970116
Cartulary Title: The Cartulary of Launceston Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1174 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia rex Anglorum dux Normannorum et Acquitannorum et comes Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie sancti Stephani de Lanstaveton et canonicis ibidem Deo servientibus omnia subscripta que eis racionabiliter data sunt in elemosinam scilicet ex dono Ricardi de Raddona unam virgatam terre que nominatur Trewante quietam et liberam ab omni servicio preter xv denarios quos reddere debet ad Ridlethunam de quadam consuetudine que vocatur motileth Ex dono Roberti filii Asketilli concessu comitis Reginaldi domini sui terram que vocatur Treuthioc Quare volo et concedo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et canonici eiusdem ecclesie habeant et teneant hec supradicta cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad ea pertinentibus bene et in pace libere et quiete plenarie integre et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut carte donatorum quas inde habent testantur Testibus Roberto Wintoniensi G Eliensi B Exoniensi episcopis [] Apud Wintoniam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter