utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01970539

Charter
Charter Number: 01970539
Cartulary Title: Cartulary of Launceston Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Confirmacio Henrici regis de Carnedon et de molendino subtus castellum cum quadraginta solidis solutis per prepositos de Dounheved Henricus dei gracia rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie Sancti Stephani de Lanstavatona et canonicis ibidem Deo servientibus donaciones quas comes Reginaldus Cornub[] avunculus meus eis fecit scilicet de terra de Carneduna que est membrum manerii de Rillatona sicut carta eiusdem comitis testatur et de molendino quod ipse comes habebat subtus castellum de Dounheved et de quadraginta solidis quos iam dictus comes eis dedit de firma sua de castello de Dunheved pro turre predicte ecclesie quam prostravit Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia Beati Stephani de Lanstavatona et canonici eiusdem ecclesie habeant et teneant hec supradicta cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis in molendinis in vivariis et piscariis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad ea pertinentibus bene et in pace libere et quiete integre et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut carte Reginaldi Cornub[] quas inde habent testantur Teste R Winton E Elyens B Exon episcopis Ricardo de Lucy Ricardo de Humet []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter