Charter Document - 02000006
Charter Number: 02000006
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1208
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1208
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri presentes literas inspecturi vel audituri quod ego Meyrig filius Howell dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et Beate Marie et monachis de Stratmarchell [Deo] ibidem in perpetuum servientibus libere et quiete bene et integre in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et parentum meorum totam terram que vocatur Dyffryn Mertyr a Dengwn usque Cwm Llwyt et Cwm Llwyt cum omnibus terminis suis et pertinentiis suis tam in bosco quam in plano tam in montibus quam in silviis ex utraque parte amnis et sicut ducit Llwyd usque Clawedawc Dedi insuper et iisdem monachis in eadem libertate tam pro me quam pro heredibus meis omnem terram que dicitur Perveth Fynydd cum omnibus terminis suis et pertinentiis Ut autem hec mea donatio rata sit in perpetuum eam tam sigilli mei impressione quam bonorum virorum attestatione munivi et corroboravi anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo octavo apud Strad Dewi His testibus Griffin Goche Cadwalader filio Howel Meurig filio Griffini cum multis aliis