utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02000016

Charter Number: 02000016
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1216 - 1226
Date Type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT64
map View Map
Charter:
Omnibus tam presentibus quam futuris ad quos presens pervenerit scriptum Mareduth filius Roberti dominus de Kedeweinc salutem Noverit universitas vestra quod controversia que vertebatur inter Gurgenue et Benuen et Madocum et Ieuaf et David filios Griffud Hyruein et Caradocum filium Grifri et Ithael et Ioruerd filios Kefnerth filii Gwin et ceteros coheredes suos et inter viros qui cognominabantur fettaneit de terris que appellantur Deupiu et Hirard hac ratione terminata est et sopita Lewelinus videlicet filius Ioruerd dominus Arwistili diem nominatum omnibus predictis viris apud Llandinan prefixit ut ibidem ad arbitrium bonorum virorum et iura terre illius scientium eadem causa sopiretur Sed quia idem Lewelinus colloquio illi interesse non potuit me in loco suo super eandem causam constituit Convenerunt itaque ad diem et locum prefixum quam plures boni viri tam de Kedeweine quam de Arwistili Tunc viri qui cognominabantur fettaneit ius hereditarium in predictis terris scilicet Deupiu et Hirard petierent Qui ad peticionem suam xxiiii arbitros qui lingua nostra vocantur datuerwer de melioribus viris Arwistili acceperunt Qui veritate eiusdem cause diligenter atque prudenter discussa arbitrabantur ibidem scilicet apud Llandinan quod idem viri qui cognominabantur fettaneit nullum habebant nec habere debent ius in terris predictis scilicet Deupiu et Hirard Et post hoc facta est discussio super illud arbitrium et illud idem iterum adiudicatum est et sic viri illi scilicet fettaneit omnino disiudicati sunt de illis terris usque in sempiternum Facta sunt autem hec predicta in conspectu bonorum virorum quorum nomina subscripta sunt Isti igitur sunt qui affuerunt Ioh[ann]es filius Kenewreic sacerdos de Llandinan Griffud filius eius Kenir filius Cadug[aun] abbas Llandinan Einniaun filius Kenuelin Gurgeneu parvus sengennab Llandinan Ioruerd filius Hewel decanus terre duo senescalli Lewelini scilicet Madoc[us] Tan[ur] et Einniaun filius Edenewein Einniaun et G[ri]fri filii Ioruerd filii Gurgeneu prepositi illius terre Cadug[aun] filius G[ri]ffud G[ri]ffud Coic filius G[ri]ffud Carno Milo filius Ithael Kediuor filius Ioh[ann]is Mareduth filius Knetha G[riffu]d filius Meil[ir] G[ri]ffud filius Ieuuaf Madoc[us] Goch Gurgeneu filius Clasadein Ithael filius Karadoc Isti insuper boni viri de Kedewein interfuerunt Heilin filius Hoideleu David Coch Ioruert Bochan clericus Cadug[ann] filius Ioruerd Ideneuet filius Goron Einniaun Budrihossan Et sic ablata est omnis calumpnia illo die virorum qui dicebantur fettaneit plenarie omni tempore a predictis terris Et ut hec predicta rata et inviolabilia in perpetuum et sine omni reclamatione permaneant ego predictus Maredud ea iam presentis scripti munimine quam sigilli mei impressione corroboravi valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter