utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02000017

Charter Number: 02000017
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1216 - 1226
Date Type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT65
map View Map
Charter:
Universis fidelibus notum sit quod ego Maredud filius Rob[er]ti dominus de Kedewig constitutus a principe Lewelino Wallie domino ut dirimerem controversiam que versabatur inter heredes de Hirarht et de Deupiw et inter illos qui dicuntur fetanieht qui reclamabant contra predictos heredes pro illis terris Die igitur peremtoria loco legitimo scilicet Landinan coram sapientibus et optimatibus reclamatio illorum qui dicuntur fetanieht et eorum calumpnia iure et iuste hoc modo terminata est et sopita Primo igitur oblata est eis difinitio proborum virorum quod dicitur deduriht set noluerunt scientes ex hoc nil se posse adinvenire Postea vero consenserunt ut xxiiii obtimates provincie de Arwistli de eorum calumpnia iureiurando decernerent si aliquid iuris de predictis terris haberent Set et illi omnes obtimates publice iuraverunt nil se scire de illorum iure in predictis terris Set eorum reclamatio tunc cum deberet finiri pecierunt iterum ut predicta causa per iudicium sapientum decisioni mandetur Processerunt igitur in causam sapientes de Arwistli scilicet Kenher filius Kadugan Ioab filius Ioru[er]ht de Ked[e]wig vero Idneuet filius Goronui Ioru[er]ht Pastan et alii sapientes et discreti de aliis provinciis qui diiudicaverunt illos scilicet fetanihet non esse heredes de predictis terris cum semine eorum inperpetuum aliis veris heredibus hoc iudicium contestantibus coram multis testibus Illi autem qui dicuntur fetonihet cum cernerent ius suum ex omni parte deficere diiudicati recesserunt Set et in diebus Howeli filii Ioab similiter illi fatanihet iure et iuste illis terris privati sunt Testes igitur hii sunt Ioru[er]ht decanus filius Howeli et Cuneda frater eius duo filii Owin Brihtir scilicet D[avi]d et Owin duo filii Ioru[er]ht scilicet Enniaun et G[ri]fri Mil filius Ithael Madauc Tanhur tres filii G[ri]fud filii Kadugan scilicet Meilir Seisihll Ioru[er]ht G[ri]fud filius Meilir Ada[m] filius Ioru[er]ht Gorgeneu filius Gl[a]sad[e]in Enir vates Kediuor filius Ioh[ann]is P[er]edur filius Ioru[er]ht G[ri]fud filius Ioab
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter