utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02000018

Charter
Charter Number: 02000018
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1236
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum sit quod ego Maredud filius Rob[er]ti ex consensu et bona voluntate filiorum meorum Ovvein et Griffud et Hevvel similiter et fratris mei Traharn et nepotum meorum Cadugaun et Maredud et Hevvel et Ovvein pro salute anime mee et animarum illorum necnon et parentum et successorum nostrorum dedi et confirmavi Deo et Beate Marie et sanctimonialibus de Lanlugan in puram et perpetuam elemosinam et ab omni exactione et consuetudine seculari liberam et quietam totam villam que dicitur Lanlugan cum omnibus pertinentiis et usibus et utilitatibus suis et commodis in bosco et in plano in pratis et pascuis et in aquis bene et in pace plenarie et integre et honorifice in hiis terminis o nanthisdol oluin iadan Gueunrud et usque Reu in illa parte ex alia vero parte o Reu usque Reu arall et usque Halbreu et usque Redeuoch Preterea eisdem libertatibus dedi supradictis sanctimonialibus dimidium totius terre o Lit usque Cust et usque Creic Urno Similiter dedi eisdem totam terram que dicitur Talhalun in omnibus terminis et pertinentiis suis Et ut hec mea donatio rata et inconcussa permaneat eam sigilli mei impressione et proborum virorum attestatione signavi Testes igitur sunt hii Ioh[anne]s filius Teguaret decanus Gervasi[us] parvus Heylin filius Hoidliu Levvelyn filius G[ri]ffini David cognomento Ruffus Idnevet filius Goronvi Cadugan[us] filius Iorveth Griffin[us] filius Ovvein Aun filius Iago Levvelin Du cum multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter