utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02000026

Charter
Charter Number: 02000026
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Resus filius Gruffini princeps Wall[ie] omnibus Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris ad quos presentes littere pervenerint salutem Sciatis me pro salute anime mee et pro animabus patris mei et matris mee et pro salute uxoris mee et filiorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancti Petri et abbati et monachis de Certeseya et eorum successoribus imperpetuum in liberam et puram et perpetuam elemosinam cellam de Cardygan cum omnibus pertinentiis suis scilicet ecclesiam Sancte Marie de Cardygan cum capella Sancti Petri de castello et cum duabus carucatis terre ad eam pertinentibus que iacent ab aquilonari parte vie que ducit versus Blaenporth et Canclauas usque ad vadum Arthuri et cum terra extra cimiterium ecclesie Sancte Marie de burgagia facienda et cum omnibus pertinentiis ecclesiam Sancti Petri de Berwik cum capellis suis et dimidia carucata terre adiacente et ad eam pertinente et cum omnibus pertinentiis ecclesiam Sancte Trinitatis que dicitur Landov cum una carucata terre adiacente que est refugium ecclesie et cum omnibus pertinentiis suis decimas de molendinis et piscariis et de omnibus que decimari possunt infra parochias predictatum ecclesiarum decimas etiam de redditibus et de cibo et de potu de castello de Cardygan et de omnibus que decimari possunt ut et ipsi et homines sui liberi sint et quieti ab omni actione seculari per totam terram meam ita ut nichil alicui respondeant de aliquo nisi sancte ecclesie et ut ipsi et homines sui habeant et teneant et possideant eandem libertatem in omnibus quam ego et homines mei habemus in bosco et plano in pratis pascuis et pasturis in aquis et molendinis infra burgum et extra in omnibus rebus et in omnibus locis Huius donationis et concessionis testes sunt dominus Wal[ter]us abbas Sancte Marie de Cameys magister Matheus clericus Steph[an]us capellanus Trahern filius Rodin Mailgun et Graffinus filii domini Resi principis Hengeuereit constabularius Will[elmu]s Wallens[is] Ioh[ann]es prepositus Turstanus filius eius Lamb[er]tus de Floundres Walt[er]us palmarus Cradoc presbiter Silbrutus de Bristowe Will[elmu]s parmentarius Iordanus Coterell Alfredus palmarus Ioh[ann]es et Rob[er]tus filii Milesont Rob[er]tus filius Louredi Ph[ilipp]us frater eius et multi alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter