utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02000028

Charter
Charter Number: 02000028
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin/Welsh
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1184
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Resus Walliar[um] princeps salutem et pacem Vestre universitatis notitie innotescat quod ego Resus Stidwall[ie] proprietarius princeps venerabile monasterium vocabulo Stratflur edificare cepi et edificatum dilexi et fovi res eius auxi et possessiones in quantum suffragante domino valui ampliavi terram campestrem et agriculturam et montuosam ad animalium pasturam devota mente ad remedium anime et predecessorum et successorum meorum quantum sibi congruebat indulgens et omnem quidem donationem quam eidem monasterio contuli anno iterum ab incarnatione domini mclxxx quarto presentis scripti memoria stabilivi Tres etiam filii mei scilicet Griffinus Resus et Meredud eandem donationem eodem tempore et loco in manu abbatis de Stratflur optulerunt statuentes firmiter coram multis de exercitu in ecclesia Sancte Brigide apud Raiadr mecum ut quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum possidet et custodit sive concessione pontificum largitione principum oblatione fidelium vel aliis iustis modis Deo propitio adepta fuerit firma monachis illius et eorum successoribus ab omni seculari et ecclesiastica consuetudine et debito immunia et illibata permaneant In quibus hec duximus exprimenda vocabulis propriis Nanneirth in terminis suis id est Nant hi Wleidast hit ar Wy Guy hit in Hedirnaul deinde hit blain deinde in transversum usque Blain Ystuith Istuith in hit usque Tatualogeu gwailaut Tawlogeu hit hi blein deinde per rectum transversum usqe Marchnant Marchnant usque Meuric Meuric usque Teywy Teiwy hit Camdur Wechan Camdur Wechan in hit hit blain deinde sicut ducit Pant Gueun hit hi Camdur Waur postea per Camdur in transversum hi ar Hirwein Cadaithin usque Airon sicut ducit usque fossam que est inter Tref Coll et Brinnrit foss hit hi blain o wlain hi fossam recte hi benn Nant hi Gellyhir deinde recte hit ar hi nant inter Vuarth Caraun et Dinas Dritwir deinde sicut amnis ille ducit usque grangiam que vocatur Castell hi Flemis de grangia postea ex alia parte amnis trans collem sicut ducit Pant Gueun hit hi nant inter Mais Glas et Trebrith in nant hit ar Deiwy Teywy hit hi Mais Tref Linn Mais Tref Linn recte hit in Blinnbuden Llinbuden hit hi llinn Nant Llin recte per transversum usque Llannerch hi Guinthwa o Lannerch hi Guinthwa recte per transversum montis hi ar Gelly Hagharat mons ille postea terminus est recte in transversum usque blain Camdur Camdur sicut ducit usque Tiwy Tiwy deinde sursum ex utraque parte hi hit blain recte postea o wlain Tiwy hit hi blain Arban Arban in hit usque Calarwenn Calarwenn usque Elan Elan exinde usque Groen Gwinnion hi Groen recte sursum hi Tal Lluchint o Tal Lluchint hi cewyir hir esceir ar esceir ar hit usque blain Riscant o wlain Risca per transversum montis usque Llam hi Vnben ubi fines prenominate terre que appellatur Nanneirth istis terminis quos duximus pariter intermiscentur Set et quicquid continetur infra terminos prescriptos per circuitum in campo et silva in aquis et pratis et pascuis in culto et inculto ego Resus et prenominati filii mei et tota posteritas mea predictis monachis de Stratflur et eorum successoribus iure perpetuo mancipamus Et hec [sunt] nomina locorum in eisdem terminis excellentiorum Moil Gediau Nann Elmer Nann Eyrin Nann Morauc Brithu[n] Ab[er]coil Abermethen Stratgimurn Kelly Camgoit Priskieu Enniaun Stratflur Ryt Wendigait Dol Waur Lluingos Tref hi Guydil Finnaun Oyer Kellieu Brinn Deuy Esceir Perweith Castell Flemis Mays Glas Ex donatione vero filiorum Cadugaun et eorum heredum et nostri dominii Cewyn hi Rit Esceir Saisson dimidia pars vero Branwennu preter Esceir hi tu ar Arth ubi filii Seissauc edificia sua fundaverunt Tref Boith cum apendiciis suis et hii sunt termini eiusdem describente Reso cum optimatibus suis et etiam Griffino filio eius o Aber Meylyr sursum ar hit Arth usque fossam que manat de fonte Bleydud or fannaun hir pant pant in hit usque fossam Bileyneyt hi foss ar hit usque Pant Gweun inter Marchidi et Brinn Llende hi pan ar hit usque fossam que est terminus inter Marchidi et villam que vocatur Ardiscinkiwet quam optulit Gwenliant predictis monachis in perpetuam elemosinam cum consilio nostro et filiorum nostrorum fossa vero prefata in termino est usque ad mare mare vero usque ad ostium Arth Arth hit in Aber Meilir et in litore et mari ab ostio Arth usque ad ostium Ayron Coredeu et omnem piscaturum sepedicto monasterio offerimus imperpetuum et etiam de propria mea piscaria unum diem et unam noctem in qualibet septimana Huius vero universe donationis isti sunt testes duo filii Llaudent Grifri et Res Iorwerth filius Edniweyn Ediorwerth filius Kediuor duo filii Lewelin Gurgeneu et Cadugaun Maredut filius Riderch et Gugaun Stacca Grifut filius Bledint o Wabudrid et Maredut filius Einnaun filii Bledint o Werthrinnaun
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter